Letter #3043
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1547-02-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-03-09 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Non dubito, quin constans istic rumor sit regiam maiestatem ex hac vita excessisse. Verum ea, Deo sit gratia, recte valet, neque morbi quicquam habet praeter senectam. De Alexandro in carceres iterum haereseos ergo coniecto procul dubio Reverendissima Dominatio Vestra ex domino Caspare cognovit, qui iam actum de eo esse putat.
Quae nova de caesare feruntur, ea descripta mitto. Dicitur pro certo Augusta quoque iam in eius potestatem concessisse. Regina Romanorum mortua est. Mortuus est et dominus Soboczki regni cancellarius. Remitto ea, quae per me sibi remitti postulabat.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, 13 Calendas Martii 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis <Vestrae> servitor deditissimus Hosius