Letter #3051
Peter DEUTZSCHMANN to Ioannes DANTISCUSGraudenz (Grudziądz), 1547-02-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-03-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino ac patrono clementissimo
Non dubium est, ornatissime princeps, quin Reverendissimae Paternitati Vestrae sint palam omnes illae turbae tumultusque insoliti, excitati nunc in Germania, qua videlicet atrocitate et insolentia instituerint principes defendere (quod nemo impugnat) verbum divinum, et naviculam Petri oppressam fluctibus (ut iactitant) erigere, quantaque fiducia membra audeant reicere et impugnare caput, quo tamen non exsistente et illa exsistere nequeunt, quales ibi exstructae machinae qualesve acies, ut nisi cui visa sint, numquam tanta esse inducat animum credere, sed omnibus his (si modo cui perspecta est vis imperatoris) nihil efficient.
His ego motus cupiens quoque meis consulere rebus, nam nulla salus bello, in patriam inde profectus sum, quamvis cum ingenti studiorum meorum incommodo. Utinam haec bella numquam fuissent excogitata vel eo ordinata, ne unguem inde latum discessissem.
Nunc igitur in patriis vitam ago terminis, precor Reverendissimam Paternitatem Vestram studiosorum patronum clementissimum, quo gratia solita clientulum obsequiosissimum prosequi velit, si enim a prima statim aetate mea incipio et recordor ultimam memoriam pueritiae meae, patet Reverendissimam Paternitatem Vestram auctorem ad ingredie[ndam] studiorum meorum rationem exstitisse, nec non exhibuisse patri amantissimo beneficia innumerabilia, quibus ille vix poterit satisfacere propter senectutem. Ego in locum patris sui omnem hanc in me suscipio provinciam et quod ille in i[nser]viendo Reverendissimae Paternitati Vestrae referre non potest, me paratissime omni[a] curaturum polliceor omnique dexteritate et integritate, qu[as] Reverendissimam Paternitatem Vestram pertinere arbitrabor, si non praecludetur occas[io] observaturum.
His Reverendissimam Paternitatem Vestram Deo optimo maximo co[mmendo] meque in gratiam et tutelam Reverendissimae Paternitatis Vestrae precorque diutissimam et florentissimi imperii constantiam.
Datum in Graud[encz], anno a restituta salute 1547, die vero 26 Feb[ruarii].
Reverendissimae Paternitatis Vestrae clientulus observan[ti]ssimus Petrus Teutschm[ann] iunior