Letter #3051
Peter DEUTZSCHMANN to Ioannes DANTISCUSGraudenz (Grudziądz), 1547-02-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-03-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Non dubium est, ornatissime princeps, quin Reverendissimae Paternitati Vestrae sint palam omnes illae turbae tumultusque insoliti, excitati nunc in
His ego motus cupiens quoque meis consulere rebus, nam nulla salus bello, in patriam inde profectus sum, quamvis cum ingenti studiorum meorum incommodo. Utinam haec bella numquam fuissent excogitata vel eo ordinata, ne unguem inde latum discessissem.
Nunc igitur in patriis vitam ago terminis, precor Reverendissimam Paternitatem Vestram studiosorum patronum clementissimum, quo gratia solita clientulum obsequiosissimum prosequi velit, si enim a prima statim aetate mea incipio et recordor ultimam memoriam pueritiae meae, patet Reverendissimam Paternitatem Vestram auctorem ad ingredie[ndam] studiorum meorum rationem exstitisse, nec non exhibuisse patri amantissimo beneficia innumerabilia, quibus ille vix poterit satisfacere propter senectutem. Ego in locum patris sui omnem hanc in me suscipio provinciam et quod ille in i[nser]viendo Reverendissimae Paternitati Vestrae referre non potest, me paratissime omni[a] curaturum polliceor omnique dexteritate et integritate, qu[as] Reverendissimam Paternitatem Vestram pertinere arbitrabor, si non praecludetur occas[io] observaturum.
His Reverendissimam Paternitatem Vestram Deo optimo maximo co[mmendo] meque in gratiam et tutelam Reverendissimae Paternitatis Vestrae precorque diutissimam et florentissimi imperii constantiam.
Datum in
Reverendissimae Paternitatis Vestrae clientulus observan[ti]ssimus