Non puto Dominationi Vestrae incognitam esse causam honesti ⌊Ioannis Ketings⌋, praesentium latoris, quam cum sororibus suis uterinis habet, et cum in ea iam aliquoties Dominationis Vestrae opera usus sit, et nunc denuo ob eam ad aulam proficiscitur. Commendatus autem mihi a quibusdam amicis meis, ⌊illi⌋ has ad Dominationem Vestram et ⌊reverendissimum dominum Cracoviensem⌋ commendatitias dedi, ut Dominationis Vestrae et reverendissimi domini Cracoviensis opera et patrocinio a serenissima ⌊regia maiestate⌋ obtinere posset, quo eius causa, quam Dominationi Vestrae ipse referet, ⌊dominis harum terrarum consiliariis⌋ committeretur diiudicanda, et ipse tandem a diuturnis litibus absolveretur.
In quo ut ⌊illi⌋ una cum reverendissimo domino ⌊ Cracoviensi⌋ Dominatio Vestra adesse velit atque eum iuvare, ut exempla, commissiones et mandata, quae secum adfert et immutanda Dominationis Vestrae iudicio committuntur autem ad eam rem conficiendam necessaria sub sigillo obtineat, plurimum rogo. Quod ⌊ipse⌋ omni gratitudine erga Dominationem Vestram promereri non est intermissurus.
Quae bene et feliciter valeat.