» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3072

Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1547-04-05
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-04-30

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 811-814

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensis ecclesiae etc., domino amico observandissimo

Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice observandissime.

Salutem plurimam et amica officia commendata.

Cum alia pleraque cum domino palatino Pomeraniae hic, tum vero de unitate terrae Prussiae multum diuque coram egimus, etsi enim satis iusta atque honesta ratio illa fuit, ut ne membrum Regni alterum alterius calamitate pasceretur, sed ut omnia commoda perpetua aequabilitate in omnes Regni partes veluti e stomacho alimentum in omnia membra corporis diffunderentur, nihilominus praesens tempus, ut id fieret, non solum poscit, sed iam omnibus modis exigit, quo quam coniunctissime vivamus muniamurque concordia ac unitate, veluti quodam muro adversus omnem vim et ea moenia Turcarum, quae iam et in fundo serenissimi nostri principis passim aedificat, et in Moldavia, in Hungaria vero multo magis vi consecutus est. Ex quibis quidem praesidiis (horresco referens) in Regnum Poloniae non uno tractu, quod satis esse poterat, sed propemodum undique nullo prohibente ingruere poterint, et nos aut secum discordes, aut ab omnibus rebus imparatissimos et oscitantes opprimere (nisi Deus prohibuerit) poterit.

Itaque quoad nobis libertas dicendi integra erit, nihil ...tatum relinquemus, ut Prussia in nostro sen... suum etiam adfore (quod longe absit) periculum, nisi contra barbarorum molem, dum tempus patitur, ... viribus quasi iunctis umbonibus consolidemur. Nam nihil fere residuum esse videmus, quod nos b[ene] sperare iubeat. Etenim Turcarum imperator (ut l... nuntiatum est) magna cum potentia in Hungariam aut in Viennam tendit utrique, nisi Deus obstet, exterminiu[m] allaturus, qui etenim illius potentiae se opponat, no...mus principibus Christianis funestissimo ac civili bel[lo] exhaustis ei tamen hucusque, ut aiunt, intentis. Ne vero a Prussia, a qua praesidium exspectamus, discr[imen] nobis amplius impendeat, evicimus iam tandem, ut ...ta eius hinc proscriberetur, secundum quod Vestra Reverendissima Dominatio ex... domino palatino Pomeraniae, tum ex litteris edictisque regiis cog[noscet]. Etsi autem non videamus posse id fieri, sine a...omnium nostrum iactura, nihilominus praestat extempo... nunc, quam aeternum olim, si neglexerimus, damnum perpeti cum singulari levipendio nominis nostri coniunctum.

Quod restat, commendo me amori et favori Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae ut me more suo redamet ac felix valeat cupio ab animo.

Datae Cracovia, 5 Aprilis anno iustificationis nostrae gratuitae 1547.

Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et sincerus Petrus Cmita, comes in Visnice, palatinus et capitaneus Cracoviensis, Regni Poloniae magnus marescalcus etc. idem manu propria subscripsit