Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice observandissime.
Salutem plurimam et amica officia commendata.
Cum alia pleraque cum domino ⌊palatino Pomeraniae⌋ hic, tum vero de unitate ⌊terrae Prussiae⌋ multum diuque coram egimus, etsi enim satis iusta atque honesta ratio illa fuit, ut ne membrum ⌊Regni⌋ alterum alterius calamitate pasceretur, sed ut omnia commoda perpetua aequabilitate in omnes Regni partes veluti e stomacho alimentum in omnia membra corporis diffunderentur, nihilominus praesens tempus, ut id fieret, non solum poscit, sed iam omnibus modis exigit, quo quam coniunctissime vivamus muniamurque concordia ac unitate, veluti quodam muro adversus omnem vim et ea moenia ⌊Turcarum⌋, quae iam et in ⌊fundo⌋ serenissimi nostri ⌊principis⌋ passim aedificat, et in ⌊Moldavia⌋, in ⌊Hungaria⌋ vero multo magis vi consecutus est. Ex quibis quidem praesidiis (horresco referens) in ⌊Regnum Poloniae⌋ non uno tractu, quod satis esse poterat, sed propemodum undique nullo prohibente ingruere poterint, et nos aut secum discordes, aut ab omnibus rebus imparatissimos et oscitantes opprimere (nisi Deus prohibuerit) poterit.
Itaque quoad nobis libertas dicendi integra erit, nihil ...tatum relinquemus, ut ⌊Prussia⌋ in nostro sen... suum etiam adfore (quod longe absit) periculum, nisi contra barbarorum molem, dum tempus patitur, ... viribus quasi iunctis umbonibus consolidemur. Nam nihil fere residuum esse videmus, quod nos b[ene] sperare iubeat. Etenim ⌊Turcarum imperator⌋ (ut l... nuntiatum est) magna cum potentia in ⌊Hungariam⌋ aut in ⌊Viennam⌋ tendit utrique, nisi Deus obstet, exterminiu[m] allaturus, qui etenim illius potentiae se opponat, no...mus principibus Christianis funestissimo ac civili bel[lo] exhaustis ei tamen hucusque, ut aiunt, intentis. Ne vero a Prussia, a qua praesidium exspectamus, discr[imen] nobis amplius impendeat, evicimus iam tandem, ut ...ta eius hinc proscriberetur, secundum quod Vestra Reverendissima Dominatio ex... domino ⌊palatino Pomeraniae⌋, tum ex litteris edictisque regiis cog[noscet]. Etsi autem non videamus posse id fieri, sine a...omnium nostrum iactura, nihilominus praestat extempo... nunc, quam aeternum olim, si neglexerimus, damnum perpeti cum singulari levipendio nominis nostri coniunctum.
Quod restat, commendo me amori et favori Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae ut me more suo redamet ac felix valeat cupio ab animo.