List #3098
[Ioannes DANTISCUS] do Jan KUNICKIHeilsberg (Lidzbark), 1547-05-30
Regest polski:
Dantyszek dziękuje za list, który był odpowiedzią na jego list. Z zadowoleniem przyjął starania adresata o znalezienie dla niego karła. Jeśli znajdzie nadającego się dla niego, prosi, aby stosownie go wynagrodził i wysłał do niego. Zapewnia, że jest gotowy do odwzajemnienia przysługi.
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
| ||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Ioanni Cunitzky
Venerabilis Domine, amice tamquam frater carissime.
Salutem et felicitatem.
Gratae nobis fuerunt Dominationis Vestrae litterae, quibus nostris respondit et nobis tantas gratias agit. Quod facere non erat necessarium, eo quod Dominationem Vestram nostris litteris invisimus et requisivimus. Acceptum tamen id nobis fuit et Dominationi Vestrae econtra multas agimus gratias, quod nostras litteras acceptas habuit et illis respondere non gravata sit nostroque nomine pro inquirendo nano tantam operam impendit. Qui si adhuc alicubi haberi poterit, rogamus plurimum Dominationem Vestram, velit in eo nobis gratificari et talem, qui aptus et ex sententia nostra erit, nobis transmittere. Si vicissim Dominationi Vestrae aliqua re vobis(!) respondere poterimus, experietur illa nos semper paratissimum.
Quam bene et feliciter valere optamus.
Datae ut supra.