Gratae nobis fuerunt ⌊⌋, quibus ⌊⌋ respondit et nobis tantas gratias agit, quod facere non erat necessarium, eo quod Dominationem Vestram nostris litteris invisimus et requisivimus. Acceptum tamen id nobis fuit et Dominationi Vestrae econtra multas agimus gratias, quod nostras litteras acceptas habuit et illis respondere non gravata sit, nostroque nomine pro inquirendo nano tantam operam impendit. Qui si adhuc alicubi haberi poterit, rogamus plurimum Dominationem Vestram, velit in eo nobis gratificari et talem, qui aptus et ex sententia nostra erit, nobis transmittere. Si vicissim Dominationi Vestrae aliqua re
vobis(!) respondere poterimus, experietur illa nos semper paratissimum. Quam bene et feliciter valere optamus.