Letter #310
Ioannes DANTISCUS to Lazarus [GYRLACH?]Granada, 1526-10-14
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem Honorabilis Lazare.
Superiori anno tibi scripseram, ut ad reverendum dominum doctorem Borg te conferres, illique omnes meas proventus in manus cum calculo dares oboediresque non secus atque mihi ipsi, quod tibi ad praesens iterum iterum committo et iniungo, ut quidquid ille tibi iusserit, facias, nam dominationi suae reverendae omnium rerum et bonorum meorum omnimodam dedi facultatem. Hunc igitur, donec rediero, in dominum habeas, sic et favorem meum tibi ampliorem reddes et in praefectura usque ad meum adventum manebis. Igitur aliter non facturus vale et domino praeposito Curoviensi tamquam patri carissimo, capellanis praeterea et omnibus amicis nostris, nomine meo salutem dicito.
Datae celerrime ex Granata Beticae Hispaniae, 14 Octobris 1526. Ioannes Dantiscus scripsit manu propria