Nescio an quicquam molestius accidere potuisset sacrae ⌊maiestati regiae iuniori⌋, domino meo clementissimo, interpretatione ista negotii magnifici domini ⌊castellani Elbingensis⌋, quam nudius quartus reverendissimus dominus ⌊episcopus Cracoviensis⌋ perscripsit, cum ex transactis ⌊comitiis⌋ serenissimus ⌊rex parens⌋ scripserit se omnia fecisse, quicquid serenissimus rex filius pro domino castellano Elbingensi per litteras suas postulaverat. Et primae quidem litterae longe ante ⌊comitia⌋ fuere in eam sententiam, si dominus ⌊palatinus Plocensis⌋ iuribus Prutenicis repugnantibus bonis ⌊Gniew⌋ potiri non posset, dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ in eorum possessione conservaretur propter maiorum suorum merita etc. Sed secundae et tertiae litterae simpliciter ac diligentissime scriptae fuerant, ut
sacra maiestas regia habita temporum ac iurium Prutenicorum ratione etc. dominum ⌊castellanum⌋ in ⌊possessione Gnewensi⌋ conservare, dominum vero ⌊palatinum Plocensem⌋ aliquo alio contentum facere dignaretur. Nescio cur retorta est concessio ad primam petitionem, ita ut nihil concessum fore videatur. ⌊Princeps⌋, si quid in manibus haberet, procul dubio daret, ut dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ voti compos fieret. Quo mihi etiam nihil posset gratius contingere vel Reverendissimae Dominationis Vestrae causa, cuius sum coctus et assus.
Domino ⌊castellano Malogostensi⌋ reddidi manibus meis ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis, quas legit diligenter et mecum nonnulla communicavit. Quid autem egerit, scribit diffusius. Dominus ⌊Fabianus Caema⌋ camerarius Culmensis hactenus non venit nec quicquam de eius adventu auditur.
Ego fateor me plurimum debere Vestrae Reverendissimae Dominationi pro ista erga me benignitate et munificentia, qua certe hoc anno mihi durissimo opus habebam. Sed futuros annos, si vivam, fertiliores sum habiturus, contentus iam sorte mea, facta metamorphosi sacerdotiorum meorum curatorum in non curata per gratiam principis.
Pumilionem dominus archidiaconus quaerit diligenter et ego spero me brevi habiturum. Et si is fuerit, qui promittitur, si non pulchrior, certe turpior non erit.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quam Deus omnipotens servet et foveat diutissime sanam et felicem.