Letter #3128
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSZator, 1547-06-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mauricius veniens Cracoviae me reperit, unde pridie reverendissimus dominus in Sator discesserat. Quoniam vero facta mihi fuit potestas possessiunculas meas, quas habeo circum Cracoviam, lustrandi, iussi eum ad reverendissimum dominum in Sator proficisci. [U]nde cum redisset ac litteras obtulisset reversus ad me Cracoviam, priusquam inde discessissem, mandasse dixit reverendissimum dominum, ut reditum meum exspectaret. Haec morae causa est longioris.
Regia maiestas, Deo sit gratia, recte valet. Quam diu in coeno isto commorari velit, nondum scimus. Dominus Vladislaviensis episcopus binas iam ad me dedit perhumaniter scriptas, quibus me respondere fuit necesse. De nepote Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi, ut verum fatear, exciderat in tantis meis occupationibus, sed iam feci, quae voluit. Patruelis Reverendissimae Dominationis Vestrae cum istuc necesse habeat proficisci, eum Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo. De domino palatino Plocensi, nisi diligenter institerit maiestas regia iunior, spes nulla est, eum in alterius alicuius gratiam quicquam esse facturum. Tempori autem consulat rebus suis dominus castellanus Elbingensis, nam transacto anno altero frustra egerit.
Consilium oratorum ego probare non possum. Fortasse res aliter cessisset, si quo missi erant, eo profecti fuissent. De praepositura communicaverat mecum dominus docto[r] Ioannes adhuc in Quadragesima sub silentii fide, quam illi servavi. Metuebat impedimentum a reverendissimo domino, sed ego eum securum esse iussi. Dominus Culmensis episcopus voluit ab eo sibi mitti litteras donationis iurispatronatus per Sedem Apostolicam regiae maiestati factae. Cuius ego non illi, sed Vestrae Reverendissimae Dominationi tamquam iudici ordinario exemplum mitto, quod poterit coram venerabili capitulo exhiberi mandare. De Conarscki nihil est periculi. Putabamus non praepositurae modo, verum etiam canonicatus conferendi ius habere maiestatem regiam, sed aliud in bulla reperimus. Bono illi seni ex animo faveo, maxime cum ecclesiam destitutam sacerdotibus esse videam. De Alexan[dro] pridem nihil scribitur, sed e carcere tamen iter[um] est dimissus. Dominus custos quae scripsit huc, Reverendissimae Dominationi V[estrae] descripta mitto. A Gedano nihil adhuc habem[us]. Diu deliberant. Concilium, si vera sunt, quae dominus archiepiscopus Upsalensis scribit, iam absolut[um] est. Ita enim scripsit ille ante mensem Iuli[um] finem futurum.
Ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod Christophorum a Schedlin est in gratiam recip[ere] dignata. Commissio de cognoscenda appellatio[nis] causa fuit ante adventum ipsius huc expedit[a]. Et sunt alii qui pro Schroter multo magis laborant. Cupit Reverendissima Dominatio Vestra, ut dominorum consiliari[orum] dignitatis ratio habeatur. Contra Schroter vu[lt] haberi dignitatis regiae rationem. Per quam [cum] esset facta interpretatio verbi dienstphfichtig, quod erat in sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae, decretum [est]: eum iuxta privilegii, quod obtulit, tenorem regiae maiestati servitutem, censum civitati debe[re]. Contra hanc sententiam pronuntiatum est a d[ominis] consiliariis, quod servitutem civitati debe[at], et pronuntiatum est non ex commissione da[ta] Elbingensibus, secundum quam actores ip[sos] Elbingenses, reum esse Schroter oportuit, se[d] secundum commissionem datam nobilitati territorii Marienburgensis, ubi actores fuer[unt] nobiles, quibus nescio quomodo se Schroter immiscuit, cum nihil ad eum pertineret, ita ut actoris et ipse partes sustinuerit. Ego certe magis cupio Elbingensibus, sed adhuc no[n] possum intelligere, quomodo inter alios a d[ominis] consiliariis ferri sententia potuerit, quam inter actores nobiles et inter Elbingenses. Proind[e] necesse est, ut aut ex commissione data Elbingen[sibus], aut ex ea, quae data est Schroter ad appellatione[m] prosequendam, a dominis consiliariis iudicet[ur], vel hoc saltem cognoscatur, num Elbingenses cor[am] iudicio Kirchspurgensi causam dicere teneantur. [Si] decretum fuerit, quod non, salva res erit Elbingensium, qui non aliunde appellarun[t], nisi a fundatione iurisdictionis iudicii illius Kirchspurgensis. Quodsi recte appellatum ibi pronuntiabitur, spero hic aliud decretum no[n iri]. Neque alia de re sententiam ferri convenit, qu[am] de qua appellatum est, ne plus in sententia sit, q[uam] fuit in appellatione. Haec ego non ideo scribo, quod velim sus, quod aiunt, Minerv[a]m docere, sed quod Elbingenses adiutos cupio, quibus tantopere favere Vestram Reverendissimam Dominationem video. Ignoscat, quaeso, si quid a me parum prudenter scribitur.
De domino castellano Elbingens[i] est mihi certe magnae curae, sed quid fieri oporteat, ex litte[r]is reverendissimi domini cognoscet. Supplicationem domini Scheffk[e] nuper in Christo defuncti reperire non potui. [F]ortasse necesse erit aliam huc mitti, nam quid in ea scriptum sit, neque reverendissimus dominus meminit, neque ego, qui nunquam eam legi.
Nova mitto descripta. Dominus Georgius Hegel mortuus est, sed mihi pecunia nihilominus numerata est, quo nomine Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias. De fabula pestis cognoscet ex Mauricio.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Ex coeno Satoriensi, 15 Calendas Iulii 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis