Letter #3128
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSZator, 1547-06-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mauricius veniens Cracoviae me reperit, unde pridie reverendissimus dominus in Sator discesserat. Quoniam vero facta mihi fuit potestas possessiunculas meas, quas habeo circum Cracoviam, lustrandi, iussi eum ad reverendissimum dominum in Sator proficisci. AU paper damaged⌈[AU overwritten⌈UU overwritten⌉]AU paper damaged⌉nde cum redisset ac litteras obtulisset reversus ad me Cracoviam, priusquam inde discessissem, mandasse dixit reverendissimum dominum, ut reditum meum exspectaret. Haec morae causa est longioris.
Regia maiestas, Deo sit gratia, recte valet. Quam diu in coeno isto commorari velit, nondum scimus. Dominus Vladislaviensis episcopus binas iam ad me dedit perhumaniter scriptas, quibus me respondere fuit necesse. De nepote Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi, ut verum fatear, exciderat in tantis meis occupationibus, sed iam feci, quae voluit. Patruelis Reverendissimae Dominationis Vestrae cum istuc necesse habeat proficisci, eum Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo. De domino palatino Plocensi, nisi diligenter institerit maiestas regia iunior, spes nulla est, eum in alterius alicuius gratiam quicquam esse facturum. Tempori autem consulat rebus suis dominus castellanus Elbingensis, nam transacto anno altero frustra egerit.
Consilium oratorum ego probare non possum. Fortasse res aliter cessisset, si quo missi erant, eo profecti fuissent. De praepositura communicaverat mecum dominus doctor paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉ Ioannes adhuc in Quadragesima sub silentii fide, quam illi servavi. Metuebat impedimentum a reverendissimo domino, sed ego eum securum esse iussi. Dominus Culmensis episcopus voluit ab eo sibi mitti litteras donationis iurispatronatus per Sedem Apostolicam regiae maiestati factae. Cuius ego non illi, sed Vestrae Reverendissimae Dominationi tamquam iudici ordinario exemplum mitto, quod poterit coram venerabili capitulo exhiberi mandare. De Conarscki nihil est periculi. Putabamus non praepositurae modo, verum etiam canonicatus conferendi ius habere maiestatem regiam, sed aliud in bulla reperimus. Bono illi seni ex animo faveo, maxime cum ecclesiam AAWO, AB, D. 19, No. 70_2 destitutam sacerdotibus esse videam. De Alexandro hidden by binding⌈[dro]dro hidden by binding⌉ pridem nihil scribitur, sed e carcere tamen iterum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ est dimissus. Dominus custos quae scripsit huc, Reverendissimae Dominationi Vestrae hidden by binding⌈[estrae]estrae hidden by binding⌉ descripta mitto. A Gedano nihil adhuc habemus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉. Diu deliberant. Concilium, si vera sunt, quae dominus archiepiscopus Upsalensis scribit, iam absolutum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ est. Ita enim scripsit ille ante mensem Iulium hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ finem futurum.
Ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod Christophorum a Schedlin est in gratiam recipere hidden by binding⌈[ere]ere hidden by binding⌉ dignata. Commissio de cognoscenda appellationis hidden by binding⌈[nis]nis hidden by binding⌉ causa fuit ante adventum ipsius huc expedita hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉. Et sunt alii qui pro Schroter multo magis laborant. Cupit Reverendissima Dominatio Vestra, ut dominorum consiliariorum hidden by binding⌈[orum]orum hidden by binding⌉ dignitatis ratio habeatur. Contra Schroter vult hidden by binding⌈[lt]lt hidden by binding⌉ haberi dignitatis regiae rationem. Per quam cum hidden by binding⌈[cum]cum hidden by binding⌉ esset facta interpretatio verbi dienstphfichtig, quod erat in sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae, decretum est hidden by binding⌈[est]est hidden by binding⌉: eum iuxta privilegii, quod obtulit, tenorem regiae maiestati servitutem, censum civitati debere hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉. Contra hanc sententiam pronuntiatum est a dominis hidden by binding⌈[ominis]ominis hidden by binding⌉ consiliariis, quod servitutem civitati debeat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉, et pronuntiatum est non ex commissione data hidden by binding⌈[ta]ta hidden by binding⌉ Elbingensibus, secundum quam actores ipsos hidden by binding⌈[sos]sos hidden by binding⌉ Elbingenses, reum esse Schroter oportuit, sed hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ secundum commissionem datam nobilitati territorii Marienburgensis, ubi actores fuerunt hidden by binding⌈[unt]unt hidden by binding⌉ nobiles, quibus nescio quomodo se Schroter immiscuit, cum nihil ad eum pertineret, ita ut actoris et ipse partes sustinuerit. Ego certe magis cupio Elbingensibus, sed adhuc non hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉ possum intelligere, quomodo inter alios a dominis hidden by binding⌈[ominis]ominis hidden by binding⌉ consiliariis ferri sententia potuerit, quam inter actores nobiles et inter Elbingenses. Proinde hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ necesse est, ut aut ex commissione data Elbingensibus hidden by binding⌈[sibus]sibus hidden by binding⌉, aut ex ea, quae data est Schroter ad appellationem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ prosequendam, a dominis consiliariis iudicetur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉, vel hoc saltem cognoscatur, num Elbingenses coram hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ iudicio Kirchspurgensi causam dicere teneantur. Si hidden by binding⌈[Si]Si hidden by binding⌉ decretum fuerit, quod non, salva res erit Elbingensium, qui non aliunde appellarunt hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, nisi a fundatione iurisdictionis iudicii illius Kirchspurgensis. Quodsi recte appellatum ibi pronuntiabitur, spero hic aliud decretum non iri hidden by binding⌈[n iri]n iri hidden by binding⌉. Neque alia de re sententiam ferri convenit, quam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ de qua appellatum est, ne plus in sententia sit, quam hidden by binding⌈[uam]uam hidden by binding⌉ AAWO, AB, D. 19, No. 70_3 fuit in appellatione. Haec ego non ideo scribo, quod velim sus, quod aiunt, Minerva stain⌈[a]a stain⌉m docere, sed quod Elbingenses adiutos cupio, quibus tantopere favere Vestram Reverendissimam Dominationem video. Ignoscat, quaeso, si quid a me parum prudenter scribitur.
De domino castellano Elbingensi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ est mihi certe magnae curae, sed quid fieri oporteat, ex litter paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉is reverendissimi domini cognoscet. Supplicationem domini Scheffke paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ nuper in Christo defuncti reperire non potui. F paper damaged⌈[F]F paper damaged⌉ortasse necesse erit aliam huc mitti, nam quid in ea scriptum sit, neque reverendissimus dominus meminit, neque ego, qui nunquam eam legi.
Nova mitto descripta. Dominus Georgius Hegel mortuus est, sed mihi pecunia nihilominus numerata est, quo nomine Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias. De fabula pestis cognoscet ex Mauricio.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Ex coeno Satoriensi, 15 Calendas Iulii 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis