Letter #3129
Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUSZator, 1547-06-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino gratioso et honorando
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine colendissime.
Sincera salute praemissa, addictissima mea obsequendi studia una mecum in gratiam Vestrae Dominationis Reverendissimae commendo.
Accepi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae, quibus multis verbis amantissime scriptis veteris consuetudinis primum memoriam repetens officium vicecancellariatus regni, quo domino Deo et serenissimis principibus nostris ita volentibus auctus sum, mihi amicissime gratulatur. Quae significati[o] animi erga me sui, tametsi numquam dubitata, a sincero tamen et mihi affectissimo animo profecta, ut debet, est certe gratissima, quam omnibus officii generibus, quibus per quascumque occasiones habere potero, testatam reddere curabo.
Quod vero a me eadem postulat, ne veteris amici et cum quo a longo tempore coniunctissima fuit consuetudo, recordationem intermitterem, maxime vero proscripti Alexandri Sculteti negotium in memoria retinerem, faciam id et in hac atque aliis in rebus libenter, quas quidem per me fieri Reverendissima Dominatio Vestra voluerit. Memini enim decretum regiae maiestatis contra praedictum Scultetum me ipsum conscripsisse et diligenter curabo, ne quid pro ipso contra decretum maiestatis regiae impetretur.
Tametsi vero non dubitem Reverendissimae Dominationi Vestrae de novitatibus, quae ex Germania perlatae sunt, iam constare, tamen ne vel in hac parte aliquid a me desideretur, ea, quae ex caesaris exercitu ad aulam sunt perscripta, in scheda praesentibus litteris inclusa Reverendissimae Dominationi Vestrae transmitto.
Commendo me iterum servitiaque mea Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam ut dominus Deus diu et feliciter servet incolumem, opto ex animo.
Datae in Zathor, XVII-a Iunii 1547.
Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentissimus servitor Nicolaus Grabia vicecancellarius Regni manu sua
Res Germanicae sic se habent. Saxo captivus in potestate caesaris permanet, Vittemberga dedita est, et cum ea dicio Saxoniae et Thuringiae universa. Ea omnis cum suffragii eligendis Rhomanis imperatoribus iure Mauricio duci cedit praeter civitates et populos eos, qui regni Bohemiae beneficiarii clientes sunt, nam illi fidem nostri regis sequuntur. Gottham etiam in Thuringis, natura et opere munitam optime, caesar retinet et praesidio suo firmat et servat. Coniugi Saxonis ius antiphernorum integrum manet, frater autem et liberi a Mauritio duce certo in Thuringia loco annuas habebunt pensiones. Caesar in Saxonia castra habet, ibi cum eo Saxonicae et maritimae civitates de deditione transigunt. Rebus omnibus peractis et Germania ad fidem, officium et concordiam reducta maiestas imperatoris Deo opitulante conventum Panalemanicum in Germania aget, in quo de contro[ve]rsiis religionis componendis rationes certae instituentur. Pax publica sancietur, iudicium Amphictyonum (camerae ius vocant) ordinabitur et bellum contra Turcas ξύν θεῷ καὶ ἀγαθῇ τύχῃ decernetur. Deus coepta secundet. Rex Ferdinandus cum lectissima peditum equitatusque manu ad conventum Bohemicum est profectus. Hessus hisce diebus Lipsiae fuit. Is se citra exceptionem potestati caesaris committit non in meritis suis, sed in clementia caesaris omnes spes et opes collocatas habens. Adduxit secum Henricum ducem Brunsuicensem, captivum suum. Haec est belli periculosissimi catastrophe. Faxit Deus, ut tali successu et tam facile rem contra barbaros geramus.