Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino gratioso et honorando
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine colendissime.
Sincera salute praemissa, addictissima mea obsequendi studia una mecum in gratiam Vestrae Dominationis Reverendissimae commendo.
Accepi ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae, quibus multis verbis amantissime scriptis veteris consuetudinis primum memoriam repetens officium vicecancellariatus regni, quo domino Deo et ⌊serenissimis principibus⌋ nostris ita volentibus auctus sum, mihi amicissime gratulatur. Quae significati[o] animi erga me sui, tametsi numquam dubitata, a sincero tamen et mihi affectissimo animo profecta, ut debet, est certe gratissima, quam omnibus officii generibus, quibus per quascumque occasiones habere potero, testatam reddere curabo.
Quod vero a me eadem postulat, ne veteris amici et cum quo a longo tempore coniunctissima fuit consuetudo, recordationem intermitterem, maxime vero proscripti ⌊Alexandri Sculteti⌋ negotium in memoria retinerem, faciam id et in hac atque aliis in rebus libenter, quas quidem per me fieri Reverendissima Dominatio Vestra voluerit. Memini enim decretum ⌊regiae maiestatis⌋ contra praedictum ⌊Scultetum⌋ me ipsum conscripsisse et diligenter curabo, ne quid pro ipso contra decretum maiestatis regiae impetretur.
Tametsi vero non dubitem Reverendissimae Dominationi Vestrae de novitatibus, quae ex ⌊Germania⌋ perlatae sunt, iam constare, tamen ne vel in hac parte aliquid a me desideretur, ea, quae ex ⌊caesaris⌋ exercitu ad aulam sunt perscripta, in scheda praesentibus litteris inclusa Reverendissimae Dominationi Vestrae transmitto.
Commendo me iterum servitiaque mea Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam ut dominus Deus diu et feliciter servet incolumem, opto ex animo.
Enclosure:
Res Germanicae sic se habent. ⌊Saxo⌋ captivus in potestate ⌊caesaris⌋ permanet, ⌊Vittemberga⌋ dedita est, et cum ea dicio ⌊Saxoniae⌋ et ⌊Thuringiae⌋ universa. Ea omnis cum suffragii eligendis Rhomanis imperatoribus iure ⌊Mauricio⌋ duci cedit praeter civitates et populos eos, qui regni ⌊Bohemiae⌋ beneficiarii clientes sunt, nam illi fidem nostri ⌊regis⌋ sequuntur. ⌊Gottham⌋ etiam in ⌊Thuringis⌋, natura et opere munitam optime, ⌊caesar⌋ retinet et praesidio suo firmat et servat. ⌊Coniugi⌋ ⌊Saxonis⌋ ius antiphernorum integrum manet, frater autem et liberi a ⌊Mauritio⌋ duce certo in ⌊Thuringia⌋ loco annuas habebunt pensiones. ⌊Caesar⌋ in ⌊Saxonia⌋ castra habet, ibi cum eo Saxonicae et maritimae civitates de deditione transigunt. Rebus omnibus peractis et ⌊Germania⌋ ad fidem, officium et concordiam reducta ⌊maiestas imperatoris⌋ Deo opitulante conventum Panalemanicum in Germania aget, in quo de contro[ve]rsiis religionis componendis rationes certae instituentur. Pax publica sancietur, iudicium Amphictyonum (camerae ius vocant) ordinabitur et bellum contra ⌊Turcas⌋ ξύν θεῷ καὶ ἀγαθῇ τύχῃ decernetur. Deus coepta secundet. Rex ⌊Ferdinandus⌋ cum lectissima peditum equitatusque manu ad conventum Bohemicum est profectus. ⌊Hessus⌋ hisce diebus ⌊Lipsiae⌋ fuit. ⌊Is⌋ se citra exceptionem potestati ⌊caesaris⌋ committit non in meritis suis, sed in clementia caesaris omnes spes et opes collocatas habens. Adduxit secum ⌊Henricum ducem Brunsuicensem⌋, captivum suum. Haec est belli periculosissimi catastrophe. Faxit Deus, ut tali successu et tam facile rem contra barbaros geramus.