Letter #3145
Jakob FÜRSTENBERGER (ARCHIMONTANUS) to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1547-06-29
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-07-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei et Apostolicae Sedis gratia insignis ecclesiae Warmiensis antistiti meritissimo etc., domino meo gratioso
Reverendissime ac Inclite Antistes, domine quoque gratiose. A multis iam annis dicata servitia, nunc quoque eadem praecipua devotione renovo Vestraeque Reverendissimae Paternitati {Vestrae} offero quam possum officiosius.
Reverendissime ac Gratiose Domine.
Si umquam fata tristitiae materiam mihi dederint, nunc omnium maxime atque copiosius lugendi inflixere. Obiit enim huic civitati senator et consultor minime postremus, mihi etiam non abs re deplorandus. Cuius mortem Reverendissimam Paternitatem Vestram animo afficto laturam non dubito, ut cui erat ille et sincerus, et plane intimus. Qui mihi tam in causa religionis, quam in aliis multa fidebat, ergo rursus illi omnia ex animo confidenter loquebar credebamque. Cuius nunc mihi hic similis vix aliquis extat reliquus. Iure igitur tanti viri et maecenatis interitum (licet inevitabilem) cum aliquot lugeo, sed non cum omnibus etc. Hanc autem corruptae carnis legem necessariam feramus oportet. Quam nisi tulerimus, ad caelestes illas beatitudinis sedes evolare non licebit, quam immortalis illo Pater noster, omnium conditor et salvator, vita functo olim domino Georgio S. conferre dignetur. Haec pauca obiter scribere, quam officium meum omnino negligere malui. Temporis enim ratio atque brevitas plura non admisit.
Detentus sum iam aliquot diebus in causa Hieronimi Selislawski, qui revixit ac serenissimo Romanorum regi supplicavit multo de nobis querulando.
Cum his Reverendissimam Paternitatem Vestram in multa optata tempora felicem et incolumem fore exopto. Cui me unice commendo. Cuper[em] aliquando Reverendissimam Paternitatem Vestram coram videre et alloqui.
Datae celerius ex Dantisco, penultima Iunii anno 47.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae devotissimus et ad obsequi[a] quaevis studiosissimus Iacobus Archimontanus scriba Dantiscanus
Postscript:
Has lectas tandem igni tradendas velim.