Letter #3145
Jakob FÜRSTENBERGER (ARCHIMONTANUS) to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1547-06-29
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-07-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei et Apostolicae Sedis gratia insignis ecclesiae Warmiensis antistiti meritissimo etc., domino meo gratioso
Reverendissime ac Inclite Antistes, domine quoque gratiose. A multis iam annis dicata servitia, nunc quoque eadem praecipua devotione renovo Vestraeque adscribed⌈queque adscribed⌉ Reverendissimae Paternitati {Vestrae} offero quam possum officiosius.
Reverendissime ac Gratiose Domine.
Si umquam fata tristitiae materiam mihi superinscribed, in the hand of sender⌈mihimihi superinscribed, in the hand of sender⌉ dederint, nunc omnium maxime atque copiosius lugendi inflixere. Obiit enim huic civitati senator et consultor minime postremus, mihi etiam non abs re deplorandus. Cuius mortem Reverendissimam Paternitatem Vestram animo afficto laturam non dubito, ut cui erat ille on the margin, in the hand of sender⌈illeille on the margin, in the hand of sender⌉ et sincerus, et plane intimus. Qui mihi tam in causa religionis, quam in aliis multa fidebat, ergo rursus illi omnia ex animo confidenter loquebar credebamque. Cuius nunc mihi hic similis superinscribed, in the hand of sender⌈similissimilis superinscribed, in the hand of sender⌉ vix aliquis extat reliquus. Iure igitur tanti viri et maecenatis interitum (licet inevitabilem) cum aliquot lugeo, sed non cum omnibus etc. Hanc autem corruptae carnis legem necessariam feramus oportet. Quam nisi tulerimus, ad caelestes illas beatitudinis sedes evolare non licebit, quam immortalis illo Pater noster, omnium conditor et salvator, vita functo olim domino Georgio S. conferre dignetur. Haec pauca obiter scribere, quam officium meum omnino negligere malui. Temporis enim ratio atque brevitas plura non admisit.
Detentus sum iam aliquot diebus in causa Hieronimi Selislawski, qui revixit ac serenissimo Romanorum regi supplicavit multo de nobis querulando.
Cum his Reverendissimam Paternitatem BCz, 1599, p. 866 Vestram in multa optata tempora felicem et incolumem fore exopto. Cui me unice commendo. Cuperem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ aliquando Reverendissimam Paternitatem Vestram s coram videre et alloqui.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ celerius ex Dantisco, penultima Iunii anno 47.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae devotissimus et ad obsequia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ quaevis studiosissimus Iacobus Archimontanus scriba Dantiscanus
Postscript:
Has lectas tandem igni tradendas velim.