Letter #3151
Christoph von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSStuhm (Sztum), 1547-07-02
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-07-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ac domino
Si scirem, Reverendissime Praesul, quonam argumento Vestra Reverenda Paternitas convenienda esset, eo nunc erga ipsam potissimum uterer. Iam et culpa mihi deprecanda est, quod neglegentius ac rarius ad Vestram Reverendam Paternitatem scripserim. Gratiae praeterea pro eximiis beneficiis agendae, necnon maximam humanitatem atque mansuetudinem animi summis laudibus mihi extollenda est. Non arbitrabor autem, quod Vestra Reverenda Paternitas paulo durius hoc meum diuturnum silentium interpretatura sit, aut ideo mihi gravius succensere. Testor bona conscientia, quod in nullam rem attentius cogito ac magis quicquam exopto, quam ut propensissimam Vestrae Reverendae Paternitatis voluntatem retineam.
cf. Ov. Ars 2.13 nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri ⌊ Non enim minor est virtus quaerere, quam parta tuericf. Ov. Ars 2.13 nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri ⌋. Quare, si quid in ea re peccatum sit, obnixe rogo, ut Vestra Reverenda Paternitas benigniter mihi ignoscat, omni sedulitate deinceps compensabitur. Magnas autem et ingentes gratias Vestrae Reverendae Paternitati habeo, quod tam diligenter ac cum gravitate cum magnifico
Nova, qu[ae] hic passim sparguntur, Vestrae Reverendae Paternitati incognita esse n[on] dubito.
Quod reliquum est, Vestram Reverendam Paternitatem longissime valere cupio ac Deum continue meis precibus oro, ut Vestram Reverendam Paternitatem tum ad suam gloriam propagandam, tum ad utilitatem proflictae iam patriae diutissime incolumem conservare dignaretur. Me vero in Vestrae Reverendae Paternitatis gratiam quam officiosissime commendo, dedo ac trado.
Datae ex
Vestrae Reverendae Paternitatis deditissimus
[1 ] The Battle of Mühlberg (Electorate of Saxony) during the Schmalkaldic War (24 April 1547)