Gratae nobis fuerunt tuae ⌊⌋, eo quod illis quaedam de ⌊concilio⌋, quae libenter intelleximus, addideras. Et hortamur te, ut talia et his similia , quae apud vos in aula fiunt et etiam aliunde eo adferuntur, saepiu[s] et quoties nuntios habere poteris, ad nos describas, ea enim re nobis gratum facies et cotidie nostram in te benevolentiam et propensionem tibi reddes cumulatiorem, ita ut non simus tibi in i[is], quae ad promotionem tuam pertinebunt, defuturi.
Quod etiam in superioribus nostris ⌊⌋ ad dominum ⌊doctorem Hoseum⌋ facere non intermisimus. ⌊Qui⌋ nobis ⌊⌋ et promittit, quod te captato tempore et loco oportuno ⌊domino reverendissimo⌋ commendare non velit negligere. Hoc ut faciat, nunc denuo ab ⌊eo⌋ petimus. Tu modo sat age rebus tuis et, quandocumque nobis scriptionibus tuis gratificari poteris, noli intermittere.
Bene vale.