Letter #3206
[Ioannes DANTISCUS] to Iacobus [FÜRSTENBERGER (ARCHIMONTANUS)]s.l., [1547-08-11 or shortly after]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magistro Iacobo
Salutem et felicitatem.
Spectate et Honeste Domine, amice in Christo dilecte.
Nihil erat in litteris ad serenissimam maiestatem regiam a reverendissimo domino episcopo Culmensi dictatis, quod nobis videretur immutandum, accommode enim eas ad causam ea[m], cuius mentionem faciunt, compositas invenimus. Ob idque non gravate vobis et dominis vestris in subscribendis et obsignandis illis morem gessimus easque per praesentem una cum binis alteris domino Ioanni a Werden reddendas. Quarum etiam in litteris nostris ad dominationem eius mentionem facimus, remittimus.
Tam amplas gratiarum actiones pro exiguis vel nullis potius vobis exhibitis beneficiis, litteris vestris addere erat superva <ca> neum. Utinam ferret occasi[o], ut in multis vobis possemus gratificari , faceremus haec lubentissime. Quod ut vobis de nobis persuadeatis, rogamus.
Atque vos feliciter valere optamus.
Ut