Letter #3220
Christoph von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUSStuhm (Sztum), 1547-09-26
received Wormditt (Orneta), [1547]-09-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino ac domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi in Heilsbergk, domino suo clementissimo
Salutem.
Quanta cum laetitia atque magna voluptate proximas Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras acceperim, vix verbis exprimere possum. Praeterquam enim inauditam illam atque prope divinam mansuetudinem, atque facilitatem animi satis abunde erga me infimum declararunt. Tum vero, quod propria manu erant scriptae, fuerunt mihi gratissimae. Utinam ea, quae ex divino quodam motu bonitateque naturae in me hactenus libere fluxerint, indies latius propagentur fusiusque diffundantur. Non sic honos virtutis nec accessio bonorum omnisque felicitatis incrementum me oblectabit, atque optimi principis propensa voluntas. Nihil enim testante Xenophonte differt princeps bonus a patre bono. Quare summo studio incumbam totisque viribus elaborabo, ut non solum ea bonitas Vestrae Reverendissimae Paternitatis naturae erga me locupletius augeatur, sed ut omni copia redundet. Porro, ut Vestra Reverendissima Patrenitas in iisdem litteris perhumaniter a me exigit, ut cum magnifico parente meo agerem, ne ante conventum Graudentinum se aliquando conferat, diligentissime hoc iniunctum officium exsecutus sum atque studiosissime eius magnificentiam oravi, ut aliquantulum discessum suum differret, fore enim, ut omnia facilius expedirentur, si sua praesentia adesset. Verum nec honestissimis Vestrae Reverendissimae Paternitatis monitis cessit nec petitioni meae locum dedit atque hinc 21 Septembris abiit. Utinam feliciter atque cum laude hanc legationem obeat bonisque tandem avibus ad nos revertatur. Ceterum, Reverendissime Praesul, quod et prioribus meis litteris precatus sum, ut pater Domini Nostri Ihesu Christi cum Spiritu Sancto suo in omni vestro congressu adesse velit, idem nunc hisce litteris exopto, ut consilia vestra gubernet omnesque conatus atque labores ita regat, ut felicem exitum sortiantur. Haec Reverendissime Domine antequam Vestram Reverendissimam Paternitatem convenirem praemittere volui, ut perpetua mea erga Vestram Reverendissimam Paternitatem observantia constaret meque addictissimum Vestrae Reverendissimae Paternitati esse cognosceret. Christus conservat Vestram Reverendissimam Paternitatem longissime incolumem.
Datae ex Sthum, 26 Septembris Anno salutis nostrae 1547.
Vestrae Reverendissimae Patrenitatis deditissimus Christophorus a Czeme