» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3220

Christoph von ZEHMEN (CEMA) to Ioannes DANTISCUS
Stuhm (Sztum), 1547-09-26
            received Wormditt (Orneta), [1547]-09-30

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, letter and signature in the same hand, BK, 230, p. 229-232

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BK, 230, p. 232

Reverendissimo in Christo Patri Domino ac domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi in Heilsbergk, domino suo clementissimo

BK, 230, p. 229

Salutem.

Quanta cum laetitia atque magna voluptate proximas Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras acceperim, vix verbis exprimere possum. Praeterquam enim inauditam illam atque prope divinam mansuetudinem, atque facilitatem animi satis abunde erga me infimum declararunt. Tum vero, quod propria manu erant scriptae, fuerunt mihi gratissimae. Utinam ea, quae ex divino quodam motu bonitateque naturae in me hactenus libere fluxerint, indies latius pro propagentur fusiusque diffundantur. Non sic honos virtutis nec accessio bonorum omnisque felicitatis incrementum me oblectabit, atque optimi principis propensa voluntas. Nihil enim testante Xenophonte differt princeps bonus a patre bono. Quare summo studio incumbam totisque viribus elaborabo, ut non solum ea bonitas Vestrae Reverendissimae Paternitatis naturae erga me locupletius augeatur, sed ut omni copia redundet. Porro, ut Vestra Reverendissima Patrenitas in iisdem litteris perhumaniter a me exigit, ut cum magnifico parente meo agerem, ne ante conventum Graudentinum se aliquando conferat, diligentissime hoc iniunctum officium exsecutus sum atque studiosissime eius magnificentiam oravi, ut aliquantulum discessum suum differret, fore enim, ut BK, 230, p. 230 omnia facilius expedirentur, si sua praesentia adesset. Verum nec honestissimis Vestrae Reverendissimae Paternitatis monitis cessit nec petitioni meae locum dedit atque hinc 21 Septembris abiit. Utinam feliciter atque cum laude hanc legationem obeat bonisque tandem avibus ad nos revertatur. Ceterum, Reverendissime Praesul, quod et prioribus meis litteris precatus sum, ut pater Domini Nostri Ihesu Christi cum Spiritu Sancto suo in omni vestro congressu adesse velit, idem nunc hisce litteris exopto, ut consilia vestra gubernet omnesque conatus atque labores ita regat, ut felicem exitum sortiantur. Haec Reverendissime Domine antequam Vestram Reverendissimam Paternitatem convenirem praemittere volui, ut perpetua mea erga Vestram Reverendissimam Paternitatem observantia constaret meque addictissimum Vestrae Reverendissimae Paternitati esse cognosceret. Christus conservat Vestram Reverendissimam Paternitatem longissime incolumem.

Datae ex Sthum, 26 Septembris Anno salutis nostrae 1547.

Vestrae Reverendissimae Patrenitatis deditissimus Christophorus a Czeme