Ut has ad Reverendissimam Dominationem Vestram darem, compulit me necessitas, qua h[o]nesta ⌊femina⌋, relicta olim nobilis domini ⌊Georgii Scheveke⌋ proc[on]sulis Gedanensis vidua, premitur. Nam cum inter ⌊eam⌋ et ⌊maritum⌋ eius praefatum donatio quaedam, cessio et condescensio quorundam bono[ru]m [ter]restrium traiectus videlicet per ⌊Istulam⌋ ⌊Gitlandt⌋ et curiae apud villam ⌊Orh[a]⌋ ante aliquot annos intercessisset, quam donationem etiam serenissima ⌊maiestas regia⌋ ratam habuit, et sublatis omnibus exceptionibus, quas heredes ad hoc citati provehant, imposito illis perpetuo silentio, decreto ⌊suae maiestatis⌋ manu Reverendissimae Dominationis Vestrae subscriptam confirm[a]vit, ita ut nulla usque ad mortem dicti domini ⌊Georgii Scheveke⌋ interpellatione eam eius heredes impugnaverint.
Nunc vero, ut lites ⌊viduae⌋ moveant, quae cum pecuniam in sententia regia expressam illis ratione praedictorum bonorum deponere nuper in ⌊iudicio terrestri Dirsoviensi⌋ voluis[set], eam accipere recusarunt, et contra constiutiones regias, iura et consuetudines ⌊hic⌋ nostras ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋, cum tamen prius hos ad dominos ⌊consiliarios harum terrarum⌋ fieri debuit, coram notario et testibus, tamen ab ordinariis non prohibiti, appellarunt.
Quo autem melius Reverendissima Dominatio Vestra se in ha[c] causa informari possit, adiunxi litteris meis ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ exempla , sententiae r[egiae] et novissimi decreti ⌊iudicii terrestris Dirsoviensis⌋, quae plane, [quod] in ea processum sit, ostendunt. Et cum sciam Reverendissimam Dominationem Vestram semper d[icto] domino ⌊Georgio Scheveke⌋, ob singulares eius dotes et virtutes, quae in eo viro praefulgebant, quibus etiam omnibus bonis carus fuit, quo autem amore, integritate et fide serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ et omnes ⌊Regn[i]⌋ proceres prosequebatur, non opus est, ut a me hic explicetur, c[um] hoc omnibus, et praesertim Reverendissimae Dominationi Vestrae notum sit, quae has potissimum ...