Nolo Reverendissimam Dominationem Vestram latere, quod cum venerabilis dominus ⌊decanus⌋ noster ad {ad} nos pertulisset, sibi a doctore ⌊Solpha⌋ scriptum fuisse ⌊Alexandrum⌋ salvum conductum per ⌊reginalem maiestatem⌋ impetratum cert[o] habere atque ab omnibus criminibus absolutum esse et indies in ⌊Prussiam⌋ reditum maturare novasque turbas (ad concordiam suadens), ...turum suis affirmaret, continere me non potui, quin hac de re reverendissimum dominum meum, venerabilem dominum doctorem ⌊Hosium⌋, litteris meis certiores redderem et a quo huiusmodi fabulae scriberentur, aperirem.
Quid responsi ad meas acceperim, Reverendissima Dominatio Vestra ex litteris domini doctoris ⌊Hosii⌋ ad me datis (quae his sunt inclusae) accipiet. Neque ulli eorum de tali salvo conductu constare quicquam, reverendissimus ⌊dominus meus⌋ et dominus ⌊Grabia⌋ litteris suis approbant, praeterquam quod reverendissimus ⌊dominus Cracoviensis⌋ litterarum mentionem faciat, quae adhuc in Maio a ⌊regia maiestate⌋ ipsi ⌊Alexandro⌋ sunt concessae, quibus, ut quem vellet, ad defen<den>dum se sibi adiungeret procuratorem, illi sit admissum. Locutus est etiam frater meus cum domino ⌊Grabia⌋, ne facilis in emittendo huiusmodi salv[o] conductu esse vellet. ⌊Is⌋ iuramento adhibito pollicitus est se eum nullo modo emissurum. De reverendissimo domino ⌊episcopo C[ra]coviensi⌋ nullum est dubium, quin laboret, ne ⌊Alexander⌋ p... voti sui compos fiat.
Litterae Reverendissimae Paternitati Vestrae inscript[ae] ... inclusae erant, quas aliquid magni in se habere, qu[od Reverendissimam] Dominationem Vestram scire oporteat considerans, communicato cu[m venerabi]li domino ⌊Ioanne⌋, nepote Dominationis Vestrae Reverendissimae (qui me su[mmo] amore complectitur), consilio, ne aliqua mora in red... committeretur, proprio nuntio illas Reverendissimae D[ominationi]s Vestrae mi[tto].
A domino ⌊Gasparo⌋ ex ⌊Urbe⌋ 21 Octobris litteras accep[i], quarum data de die decima quarta Iulii erat praesentis anni. Quibu[s] ..., quod adhuc ⌊Alexander⌋ propter cardinalium congregationem,
quae hucusque nullo modo fieri potuit, liber maneat, indi[es] seque aut in ⌊Polonia⌋, aut in ⌊Prussia⌋ omnino hiematurum commisso Sampsoni negotio pollicetur.
Nos hic apud ecclesiam prospera adhuc, laus superis, fruimur valetudine, Deum indies exorantes, ut Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum nostrum clementissimum, diu salvam et incolumem conservet.
Commendo me gratiae, tutelae et patrocinio Dominationis [Vestrae] Reverendissimae.