Letter #3259
Mikołaj LOKA to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1547-11-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo
Commendata officiosissima servitute mea in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, domini mei clementissimi.
Reverendissime Domine, antistes clementissime.
Nolo Reverendissimam Dominationem Vestram latere, quod cum venerabilis dominus decanus noster ad {ad} nos pertulisset, sibi a doctore Solpha scriptum fuisse Alexandrum salvum conductum per reginalem maiestatem impetratum cert[o] habere atque ab omnibus criminibus absolutum esse et indies in Prussiam reditum maturare novasque turbas (ad concordiam suadens), ...turum suis affirmaret, continere me non potui, quin hac de re reverendissimum dominum meum, venerabilem dominum doctorem Hosium, litteris meis certiores redderem et a quo huiusmodi fabulae scriberentur, aperirem.
Quid responsi ad meas acceperim, Reverendissima Dominatio Vestra ex litteris domini doctoris Hosii ad me datis (quae his sunt inclusae) accipiet. Neque ulli eorum de tali salvo conductu constare quicquam, reverendissimus dominus meus et dominus Grabia litteris suis approbant, praeterquam quod reverendissimus dominus Cracoviensis litterarum mentionem faciat, quae adhuc in Maio a regia maiestate ipsi Alexandro sunt concessae, quibus, ut quem vellet, ad defen<den>dum se sibi adiungeret procuratorem, illi sit admissum. Locutus est etiam frater meus cum domino Grabia, ne facilis in emittendo huiusmodi salv[o] conductu esse vellet. Is iuramento adhibito pollicitus est se eum nullo modo emissurum. De reverendissimo domino episcopo C[ra]coviensi nullum est dubium, quin laboret, ne Alexander p... voti sui compos fiat.
Litterae Reverendissimae Paternitati Vestrae inscript[ae] ... inclusae erant, quas aliquid magni in se habere, qu[od Reverendissimam] Dominationem Vestram scire oporteat considerans, communicato cu[m venerabi]li domino Ioanne, nepote Dominationis Vestrae Reverendissimae (qui me su[mmo] amore complectitur), consilio, ne aliqua mora in red... committeretur, proprio nuntio illas Reverendissimae D[ominationi]s Vestrae mi[tto].
A domino Gasparo ex Urbe 21 Octobris litteras accep[i], quarum data de die decima quarta Iulii erat praesentis anni. Quibu[s] ..., quod adhuc Alexander propter cardinalium congregationem, quae hucusque nullo modo fieri potuit, liber maneat, indi[es] seque aut in Polonia, aut in Prussia omnino hiematurum commisso Sampsoni negotio pollicetur.
Nos hic apud ecclesiam prospera adhuc, laus superis, fruimur valetudine, Deum indies exorantes, ut Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum nostrum clementissimum, diu salvam et incolumem conservet.
Commendo me gratiae, tutelae et patrocinio Dominationis [Vestrae] Reverendissimae.
Datae Warmiae, raptim decima quinta Novem[bris] anno 1547.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus [Nicolaus Loka]