Letter #3274
Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1547-11-30
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni episcopo Vvarmiensi, domino ac patrono suo perpetua fide colendo
Salutem plurimam cum promptorum ac fidelium obsequiorum meorum commendatione.
Reverendissime in Christo Princeps, domine ac patrone clementissime.
Tantum mihi de inclyta humanitate Tuae Celsitudinis atque clementia promitto, ut non solum mihi, sed etiam meis firmissimum praesidium in ista positum esse existimem. Cum Fabiano Leopoldi, fideli subdito Tuae Celsitudinis ac cive Gudstetiensi, mihi vetus amicitia intercedit. Eius filius, Gregorius nomine, aliquot annos mihi fideliter servivit ac nuper hic secundum Deum Optimum Maximum mea opera duxit uxorem, naturalem filiam a Iacobo Campensi piae memoriae relictam. Nam uxore mortua Iacobus Campensis adiunxit sibi concubinam eamque apud se per viginti quattuor annos ad extremum usque vitae diem servavit, ex qua quidem dictam hanc filiam sustulit. Vestivit autem eam Iacobus Campensis, dum viveret, honeste et post obitum suum tertiam partem quadrantis omnium bonorum suorum ac iuxta alia quaedam ei legavit, ac tabulas quidem testamenti apud iudices huius civitatis deposuit. Qui iudices etiam testamentum hoc, quod attinet ad donationem quadrantis, confirmarunt.
Posteaquam vero Iacobus Campensis vita decessisset, Vvalterus Bischof, cui nupsit una ex neptibus illius, simul cum tutoribus aliarum neptum statim domo et materm, et filiam exegit, tametsi Iacobus Campensis iusserat, ut integrum annum post suam mortem in eadem domo perseverarent, ac solummodo unam atque alteram vilem vestem ipsis permisit secum asportare, et reliquas vestes ac ornamenta puellaria, donatione inter vivos a Iacobo Campensi illis data, retinuit nec quicquam de iis postea ad nuptiarum celebritate[m] ipsis concedere noluit. Tanta est hominum illorum inhumanitas et iniquitas.
Quin iidem adversa[rii] prae se ferre videntur se etiam donatione inter mortuos filiam Iacobi Campensis privaturos idque hoc praetextu, quod tutores eiusdem filiae in dictas nuptias non consenserunt. Sed Tuam Celsitudinem minime latet in statutis harum terrarum, quae plebiscitis huius civi[tatis] annexa sunt, tantummodo requiri, ut puella post obitum parentum nuptura alieni prius voluntate[m] proximis cognatis aperiat. Huius puellae mater autem adhuc superstes est. Ea praesente et consent[iente] puella et adolescens sibi invicem fidem dederunt de matrimonio contrahendo. Praeterea etiam ma[ter], antequam cum filia in hoc consensit, voluntatem suam et filiae duobus tutoribus patefecit, et priusquam in templo per honestos viros, ut moris est, public [e] contraherentur sponsalia, iterum coram omnibus t[uto]ribus, quorum tres sunt, ipsa et filia comparuerunt ... suam voluntatem aperuerunt, et postea duobus civibus ipsos tutores ad eadem sponsalia voca[verunt], sponsus etiam antea duos cives ad eosdem tu[tores] misit, per quos petiit puellam sibi uxorem dari.
Quae qu[idem] duae res, ut puella suam voluntatem antea declar[et] et vir eam petat sibi dari uxorem, etiam tum, cum quis invitis cognatis puellam abducit, utrumque indemnem praestare solent. Haec quamquam ita se habeant, tamen vehementer vereor, ne adversarii longa lite amicum meum, praefatum Gregorium Leopoldi, exerceant eumque fatigent, ac tandem ad iniquam condicionem suspiciendam compellant. Ac hoc quidem ne fiat, plurimum spei in Tuae Celsitudinis elementi patrocinio collocamus.
Rogo itaque, ut Tua Celsitudo pro inclyto suo amore erga sacrosanctam iustitiam, cum quibusvis, tum viduis ac pupillis, administrandam, dignetur ad senatum Gedanensem hac de re litteras dirigere, ne patiantur iniusta lite novum hunc suum civem (nam civitate eum modo donarunt), qui in ditione Tuae Celsitudinis natus est ac patrem bonum virum, Tuae Celsitudinis fidelem subditum, adhuc habet superstitem, diu molestari ac exhauriri, sed tamquam amatores tranquillitatis et successus civium suorum dent operam, ut primum vestes et alia ornamenta, quae matri et filiae donatione inter vivos donata sunt, tradantur, quandoquidem non legatarii, sed heredes solum ad collationem bonorum sunt obstricti. Deinde, ut legata ipsis expediantur. Quod quidem si adversarii facere recusaverint, tum Tuam Celsitudinem amico meo commemorato Gregorio Leopoldi suo clementi patrocinio non defuturam, ut tandem ingrati cum dedecore id facere cogantur, quod modo honeste et cum iustitiae laude ut faciant, in ipsorum manu est. Huiusmodi fere clausula videtur mihi perquam necessaria ad {ad} fiduciam potentiae adversariorum labefacta[ndam].
Quicquid autem Tua Celsitudo in hac re facere dignabitur, id non minus gratum mihi erit, ac si id in me ipsum collatum fuisset. Nam, qui sui huius ma[tri]monii auctor iudico officii mei esse dare operam efficere, ut dos, quam pater filiae destinavit et legavit, matrimonium sequatur. Quaecumque obsequi[a] pater sponsi, sponsus ipse et ego Tuae Celsitudini vicissime p[rae]stare poterimus, ea semper quam promptissimis animis obibimus.
Sponsa vero una cum matre cotidie pr[eces] suas ad Deum Optimum Maximum fundent, ut Tuam Celsitudinem quam diutissime ac felicissime hic in terris incolumem conser[vet] et post hanc vitam pro huiusmodi operibus ......, quae viduis et pupillis praestantur, aeternae vi[tae] brabium isti largiatur.
Ac hoc quidem, ut pa[ter], et ego ardentissimis votis ad eodem Tuae Celsitudini percor.
Datae Dantisci, in die Divi Andreae Apostoli anno Domini 1547.
Celsitudini Tuae addictissimus atque obsequentissimus cliens Iacobus a Barth[en]