Letter #3291
[Ioannes DANTISCUS] to Samuel MACIEJOWSKIHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino Cracoviensi
Reverendissime etc.
Quod hactenus Reverendissima Dominatio Vestra ad meam intercessionem generosi domini Ioannis a Baisen, castellani Elbingensis apud serenissimam maiestatem regiam, quo in praefectura Gnevensi conservari posset, patronum egerit, et nunc etiam ille prorogationem possessionis cum litteris regiis usque ad ferias Pentecostes impetraverit, maximas illi ago gratias, quas etiam reipsa suo tempore dictum dominum castellanum Reverendissimae Dominationi Vestrae relaturum esse non ambigo.
Quam nunc denuo plurimum rogo, cum iam eo perventum sit, ut negotium hoc conservationis privilegiorum nostrorum per harum terrarum deputatos legatos, coram serenissima maiestate regia proponi et tractari debeat, ne illis Reverendissima Dominatio Vestra opera sua deesse velit, sed ita causam hanc commendatam habere, quo tandem hoc, quod saepius nobis per serenissimam maiestatem regiam et reliquos status Regni solemniter promissum et confirmatum fuit, consequamur et obtineamus, ut nobis libere privilegiis nostris uti, frui et gaudere sine quorumvis impetitione liceat.
De eo cum etiam dictus dominus castellanus Elbingensis periclitetur non dubito, Reverendissima Dominatio Vestra ei non deerit. Hoc proavorum et parentum eius merita, ipsius etiam domini Ioannis integritas, exigunt, ut in dicta praefectura, quam parens eius hucusque possedit, conservetur.
Quare non dubitabo de propenso Reverendissimae Dominationis Vestrae erga dominum castellanum anim[o], sed omnia, quae ex re eiusdem esse cognoverit , cum nunc eousque negotium hoc confectum sit, ut non nisi finis bonus sperari possit, eam ultra facturam esse, mihi de Reverendissima Dominatione Vestra persuadebo.
Cui una cum saepius dicto domino castellano cupio esse commendatissimus, utque eandem Reverendissimam Dominationem Vestram Dominus Omnipotens diu incolumem conservet, precor ex animo etc.
Datae Heilsberg, XIX Decembris MDXLVII.