⌊⌋ ex ⌊Granata⌋ 1526-10-13⌊13 Octobris1526-10-13⌋ satis copiose et iterum ⌊⌋ 1526-12-06⌊6 Decembris1526-12-06⌋, unde omnia, quae tunc se offerebant, Maiestas Vestra Serenissima abunde intellexit. Quomodo interea mihi successit, cum breve mihi
<ad>
scribendum tempus restet et non sine dolore manum hanc duco, perstringam.
1526-12-10⌊Decima Decembris1526-12-10⌋ solvit ex ⌊Granata⌋ ⌊caesar⌋, quem praecessit ⌊cancellarius⌋, cum quo ire debueram, quemadmodum id postulaverat a me, sed cum bestias pro sarcinis meis neque illius opera habere potuissem, cumque etiam ipse caesar bestias mihi dari commisisset, quae tamen aliis, me omisso, dabantur, coactus fui manere. Estque in exitu mirabilis in hac curia turba et confusio, quod neque conducere neque vendere quisquam audet mulas sive equos, capiuntur enim pro ⌊caesare⌋. Qui supersunt, distribuuntur ab agasillis seu officialibus his, quibus volunt. Illi etiam hinc habent partem suam. Cumque omnia dantur, fit pactio cum mulatribis ultra constitutum, ne fugiant, relictis sarcinis, ex itinere. Cum in his turbinibus versarer, forsan indignitate et melancholia permotus, species quaedam podagrae dextrum pedem meum invasit, qua acerrime aliquamdiu fui discruciatus. Tandem 1526-12-13⌊tredecima Decembris1526-12-13⌋ datae fuerunt mihi 7 bestiae, in quas sarcinas et tres famulos meos imposui et praemisi huc in ⌊Valleoleti⌋, facto pretio pro qualibet die tres reales cum expensis. Dedi itaque dispensatori meo, quem praemisi, quinquaginta ducatos.
Remansi ego aeger in istis doloribus usque ad 1526-12-27⌊27 Decembris1526-12-27⌋ et ne penitus sic cruciatus desperarem, manserunt mecum ibidem magnificus dominus marchio ⌊Ioannes Albertus Brandenburgensis⌋ et dominus comes ⌊de Montfort⌋ et tum demum in maxima aeris intemperie et pessimo ob lutum seu potius continuas paludes itinere in perpetuis pluviis et nivibus solvimus ex ⌊Granata⌋.
Solvi pro hospitiis per decursum septem mensium, quibus ⌊illic⌋ fueram immoratus, 70 ducatos, solvi pro equis ad iter coeme{a}ndis ducatos 40. Sic demum ingressi hoc iter (quantum incommoditatum passus fuerim, scribere nequeo), amisi duos equos, in quorum locum emi alios. Ivim{i}us per integrum mensem ista centum et triginta milliaria nostra et ⌊huc⌋ {huc} 1527-01-26⌊26 Ianuarii1527-01-26⌋ applicuimus. Antequam ⌊huc⌋ pervenissem, dispensator meus pro promissione hospitii et expensis pro se et duobus aliis famulis 20 ducatos acceperat in mutuum.
Ipse ⌊caesar⌋ duobus diebus prius, quam ego, hoc est 24 Ianuarii ⌊huc⌋ appulerat, multis equis, bestiis et hominibus in durissimo hoc tempore destructis et desideratis.
Et licet tempus strenarum iam praeteriisset, officiales tamen istius curiae emolumenta et stipendia sua annua omittere nolebant. Venerunt non ad me solum, verum ad omnes alios oratores ostiarii, cubicularii, caduceatores, tubicines, posentatores etc. id genus homines, qui cum in itinere omnia absumpserant, nudi et famelici non exigebant, sed vi et minis extorquebant, et nisi daretur hoc annu
<u>
m salarium, minabantur, se fores ante nos occlusuros et ignominia nos affecturos. Quod etiam faciunt, quemadmodum id oculis meis vidi, unde illis ultro 40 ducatos impendi. Alia minuta praetereo, cum quibus me ad calculum meum refero. Quae igitur his annotavi, ut, quantae extraordinariae expensae hic fiant, Maiestatem Vestram Serenissimam non praetereat.
1527-01-26⌊Eo die1527-01-26⌋, quo adveni, redditae {redditae} mihi sunt a ⌊Welsaris⌋ ⌊⌋ Maiestatis Vestrae Serenissimae ⌊Cracoviae⌋ 1526-09-20⌊20 Septembris1526-09-20⌋ datae, in quibus mihi scribit, quod substitutus ⌊Alarconis⌋ in ⌊castro Barensi⌋ noluisset praestare iuramentum etc., ad quae iam pridem Maiestati Vestrae Serenissimae copiose respondi. In fine litterarum addit casum infelicem serenissimi ⌊Ungariae regis⌋ mandatque mihi, ut, quid ⌊caesar⌋ desuper facere decreverit, perscriberem. Id quidem 5 litteris facere possum: NIHIL. Vellet fortassis, sed tamen conatus ⌊illius⌋ aliorsum protrahuntur, ut scripsi in ⌊⌋. Plaga Dei est.
Redditae mihi sunt hic ⌊⌋ Maiestatis Vestrae Serenissimae, Cracoviae 27 Novembris datae, 14 Februarii, quibus scribit, ⌊⌋ meas prima Septembris ⌊Granatae⌋ scriptas cum ⌊Fabiano⌋ accepisse et expensas cum illo factas boni consuluisse. Quod mihi gratum fuit plurimum, hinc enim Maiestas Vestra Serenissima, quomodo hic omnia aguntur, abunde intelligere potuit. Cambium cum ⌊We
<l>
saris⌋ ad thesaurarium Maiestatis Vestrae Serenissimae dominum ⌊Antonium Carminianum⌋ observo. ⌊Illi⌋ se etiam, ut Maiestati Vestrae commode in his inserviant, benevolos et faciles praebent.
Quae spectant sabellos, quo
<s>
Maiestas Vestra Serenissima ⌊imperatrici⌋ dari iubet, videtur mihi non esse incommodum prudenterque hoc et bene Maiestas Vestra providit, sed tamen, non habita occasione aliqua, illos adhuc apud me continui, donec se rebus Maiestatis Vestrae difficultas iterum offeret, in qua illa
<m>
cum sabellis interpellare possem. Solent enim magnas principes praestantia dumtaxat delectare atque admonere, praeteritorum facile obliviscuntur. Quod si ⌊illius⌋ opera in negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae non eguero, in discessu meo hoc certe regium munus nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae ⌊illi⌋ cum rebus convenientibus offeram et hunc erga illam amorem et propensionem Maiestatis Vestrae Serenissimae solemniter testatam relinquam.
Domino ⌊magno cancellario⌋ mille ducatos a fisco regio repetendos nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae offerre non ausi. ⌊Ille⌋ siquidem contentionem hanc cum fisco nequaquam suscepisset fuissetque mihi adhuc non parum laboris cum eo, si mille ducatos praesentes haberem, quod illos acciperet. Ut tamen mandatis Maiestatis Vestrae satis facerem, per indirectum ab eo percontari iussi amicum meum ⌊Cornelium Scepperum⌋, qui ⌊illi⌋ intimus et secretissimus est, an condicionem istiusmodi, non nominando Maiestatem Vestram, suscipere voluisset, a qua illum invenit alienissimum. Conservavique ⌊illum⌋ maiorem amicum rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae nihil offerendo, quam si maria et montes fuissem pollicitus. Paucos hoc aevo ⌊huic viro⌋ similes esse suspicor. Quod Maiestas Vestra Serenissima curatura est, quo qua
<n>
tocius terminus peremptorius ⌊Status Barensis⌋ impetitoribus praefigatur, commodissimum est et necessarium.
Haec suprascripta, Serenissima Domina, scripsi 1527-02-27⌊paenultima Februarii1527-02-27⌋ et subinde correptus chiragra hucusque nihil scribere potui, immo tam sum excruciatus, quod aliquoties de hac manu amputanda deliberaverim; id quod interim perpessus sum, scribi nequit. Ab eo tempore, quo ⌊huc⌋ veni, ex duro et pessimo ho
<c>
itinere parum fui sanus ex capite graviter laborans. Quae[1] tandem in arteria extrema petens manum hanc dextram corripuit, quae aegre, tumorem habens in digitis et iuncturis, producit hunc calamum. Sed vicit necessitas; cum iam diu nihil scripserim et melius habere coepi, misit ad me facto
<r>
⌊Welsarorum⌋, si scribere possem, mittere litteras, hac nocte postam discessuram; unde has utcumque exarare coepi, ut saltem Maiestas Vestra Serenissima adhuc in vivis me esse sciat et quod ⌊hic⌋ 1527-03-30⌊30 Martii1527-03-30⌋ ⌊regiae⌋ et Reginalis Vestrae Maiestatis ⌊⌋ et ⌊⌋ de adoha in Septimana Sancta 1527-06-16⌊16 istius1527-06-16⌋ accepe[rim]. Paulo post de omnibus diffusius et ad ⌊regiam⌋ et ad Vestr[am] Reginalem Maiestatem scripturus.
Ad ⌊⌋, quae Maiestas Vestra Serenissima 3 Ianuarii
⌊Cracovia⌋ scripsit, quas hic 30 Martii accepi, breviter respondeo. Imprimis, quod spectat adoham seu militare servitium, ⌊⌋ ex ⌊Granata⌋ ad dominum ⌊Scipionem de Summa⌋ duplicatas provisiones. Hic de hac consuetudine, quod descendentes ex regio sanguine ad eam solutionem non teneantur, nihil impetrare potui, sed fuit decretatum, quod si de iure aut ex constitutionibus ⌊regni⌋ aut ex forma privilegiorum tam illustrissimae dominae ⌊matri⌋, quam Maiestati Vestrae Serenissimae concessorum legitime constiterit, Maiestatem Vestram esse exemptam a solutione adohae. Quod etiam Maiestas Vestra in ea exemptione conservaretur de consuetudine, ne verbum quidem hic audire voluerunt. Hinc ego futurum timui, quod Maiestas Vestra in ⌊⌋ 6 Februarii ⌊Cracoviae⌋ datis perscripsit.
De magnifico domino ⌊Ludovico Alifio⌋ omne id, quod potui, feci, non solum quia negotium illius Maiestas Vestra Serenissima mihi serio iniunxerat, verum ob meum singularem in eum amorem et observantiam libenter voti compotem fecissem temptavique omnia media, sed quamdiu hic fuit dominus ⌊magnus cancellarius⌋, nihil efficere potui consuluitque, ne hoc tempore istius negotii mentio fieret, cum essent multi, qui modis omnibus occasionem quaererent, ut rebus Maiestatis Vestrae officerent, et ut diligentia mea appareat, adiu
<n>
xi his litteras ⌊Cornelii⌋, qui apud ⌊cancellarium⌋ omnia potuit, cum hinc ad duas leugas {hinc} abesset, ad me scriptas. Ex his negotium domini ⌊Alifii⌋ et quod ⌊maiestas caesarea⌋ noluit consentire, ut dominus ⌊Ludovicus de Monte Alto⌋ defensionem ⌊Status Barensis⌋ susciperet, intelliget. Dixit etiam mihi dominus ⌊cancellarius⌋, quod illustrissima olim domina ⌊mater⌋ Maiestatis Vestrae habere voluisset doctorem ⌊Muscetulam⌋ in istis officiis, quod numquam impetrare a ⌊caesare⌋ potuit, nisi prius ille officio suo, quod a caesare haberet, renuntiasset. Dominus ⌊cancellarius⌋ ea in re libere mecum locutus est in eam sententiam, ut ⌊Cornelius⌋ scripsit, nam et tunc tempore omnino hinc abire statuerat, et in discessu suo libenter Maiestati Vestrae Serenissimae in omnibus gratificatus fuisset, quae in illius fuissent facultate.
Dominus ⌊cancellarius⌋ ex curia ⌊caesaris⌋ paenultima Martii discessit traiecturus in ⌊Italiam⌋. Multa hic ferre non potuit, de quibus aliquando latius. Hoc ⌊senex⌋ iste bonus pro fidelibus suis servitiis promeruit, ut multis debitis implicitus sic hinc dimitteretur.
cf. Vulg. Io 19, 37 videbunt in quem transfixerunt ⌊Videbunt forsan aliquando, in quem transfixerunt.cf. Vulg. Io 19, 37 videbunt in quem transfixerunt ⌋
Iam hic omnia confuse aguntur. Sunt duo vel tres homines nihili, qui negotia dirigunt. Cum nuper fuissem apud ⌊caesarem⌋ cum ⌊⌋ ⌊regiae maiestatis⌋ ⌊Cracoviae⌋ 4 Ianuarii datis, quas hic 30 Martii accepi, illique ea exponerem,
<quae>
regia et Vestra Reginalis Maiestas mihi praescripserunt, diligenter me audivit, praesertim in rebus Hungaricis et de clade, de qua, ut mihi videbatur, non satis fuit edoctus — nam huc etiam omnia ad unguem non perscribuntur — postulavit a me, ut illi nomina occisorum et alia, quae reverendissimus dominus ⌊episcopus Cracoviensis⌋ ad me ⌊⌋, darem descripta una cum negotiis per me expositis; et cum dicerem, me haec illi perendie daturum, respondit non esse necessarium, ut ipse venirem, sed mitterem occlusa per unum de meis ad quendam de camera sua. Quod cum fecissem famuloque meo iniunxissem, ut ab illo, cui scripta mea daret, responsum reportaret, quando resolutionem habere deberem, misit cum illo eadem scripta mea ad secretarium ⌊Ioannem Lalemant⌋ Burgundum et aliud responsum a ⌊caesare⌋ habere non potui. Intervenerunt dies isti sancti et ⌊caesar⌋ hinc devotionis causa ivit ad quoddam monasterium 2 miliaria abhinc et fertur cras rediturus. Quid obtinebo de ⌊castro Barensi⌋ et in ⌊Elbingensium⌋ et ⌊Gdanensium⌋ negotio, experiar. De rebus Hungaricis iam credo hucusque rem esse transactam. Ambitio hic tanta, etiamsi omnia perire deberent, quod haec compositio inter ⌊Bohemiae⌋ et ⌊Hungariae⌋ ⌊reges⌋ parum curatur. De quo aliquando latius. Ad praesens, cum et tempus breve est, et cum magno dolore scribo, peto mihi dari veniam.
De ⌊castro Barensi⌋ scripsit mihi prius Maiestas Vestra Serenissima, quod sit bene contenta, ut frater uterinus domini ⌊Sigismundi Loffredi⌋ ⌊Colamaria de Summa⌋ castellanus deputetur. Qua de re etiam Maiestas Vestra ⌊Scipioni de Summa⌋ scripsit, qui hoc ⌊Sigismundo Loffredo⌋ significavit, unde ille nuper ad me venit et dixit, se pro ⌊fratre suo uterino⌋ ⌊maiestati caesareae⌋ supplicaturum, quod cum sit de mente Maiestatis Vestrae, nolui impedire, neque etiam ad id adminiculum praestare. Mitto cum his Maiestati Vestrae copiam istius provisionis ad ⌊viceregem⌋, quod si Maiestas Vestra illum ⌊Loffredi⌋ nominaverit, iam habitura est castellanum; ego tamen adhuc istius rei exitum non video, quem optamus. Et licet dominus ⌊Loffredus⌋ me rogavit, quod nunc pro ⌊castro⌋ nihil novi apud ⌊caesarem⌋ temptare debeam, non omittam tamen, si quid liberius expedire possim, quo castrum hoc libere ad manus Maiestatis Vestrae Serenissimae rediret. Sed timeo, quamdiu iste ⌊vicerex⌋ vivit, semper novas difficultates. Huc nuper rumor pervenerat, quod in tumultu militum fuisset occisus. Qui si verus fuisset, gaudio affecisset plurimos.
Iam ⌊caesar⌋ abierat ad devotionem suam, quando mihi ⌊⌋ Maiestatis Vestrae 6 Februarii ⌊Cracoviae⌋ datae hic sunt redditae. Conveni itaque dominum ⌊Sigismundum Loffredum⌋ et illi hanc indignitatem, qua a ⌊vicerege⌋ molestatur ratione adohae, cum affectu exposui, quam ipse indigne se ferre videri voluit consuluitque, ut usque ad ⌊caesaris⌋ reditum cum hoc negotio exspectarem, se pro Maiestate Vestra omnem quam posset operam impensurum etc. Quam primum ⌊caesar⌋ advenerit, id faciam, quod possum, quemadmodum mihi Maiestas Vestra praescripsit nihilque praetermittam, quod videbitur expedire, sicque me in omnibus geram pro meo intellectu, quo fides et diligentia Maiestati Vestrae Serenissimae testatior reddi possit. Et quo hoc semel exilium exire valeam, in quo iam omnes arthriticae species assecutus sum, nihil mihi aliud superest, quam labor et dolor, quem tamen libenter sustinebo , modo Maiestati Vestrae Serenissimae commode inservire possem.
Sobellos Maiestatis Vestrae adhuc apud me sustinebo, donec ⌊imperatrix⌋ pepererit, quod futurum est circa finem Mai, et illos in ventum non proiciam, donec videro dignam occasionem, qua negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae prodesse possi
<n>
t. Multi de partu hoc sunt solliciti, nam ⌊imperatrix⌋ valde est macra et iam agit annum aetatis vicesimum octavum. Astra etiam non bene ominantur.
De his, quae etiam hic aguntur, multa esse
<n>
t scribenda, quae non sunt iam in mea manu. De pace, ut prius scripsi, nihil amplius auditur, bellum ex divitiis sustineri non potest, deficiente nervo. Habitae hic sunt ⌊curtae⌋, hoc est conventiones omnium ⌊Regnorum Hispaniae⌋,
cf. Hor. Ars 139 : parturient montes, nascetur ridiculus mus ⌊natus est ridiculus muscf. Hor. Ars 139 : parturient montes, nascetur ridiculus mus ⌋, conclusum est unanimi consensu et omnes concorditer congruunt, ut ad praesens nihil ⌊caesari⌋ contribuant. Et sic sunt dimissi Sabbato ante Dominicam Palmarum, quisque in regionem suam.
Ex ⌊Italia⌋ nova exspectamus, quae non possunt esse media, sed bona vel pessima. Paulo post de omnibus, cum manus melius habere coeperit, copiosius sum scripturus. Ad praesens me rogo serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ excusari, quod non scripserim, ob has duas causas, quod iam a me istae litterae exiguntur, etsi etiam tempus superesset, quod certe non possem commovere manum et timeo, quod ista nocte parum dormiam. Et haec etiam sunt causae, quod magnifico domino ⌊Alliffio⌋ non rescripsi. Ab omnibus veniam peto.
Commendo me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae ut dominae me
<ae>
clementissimae et rogo aliquando absentis servuli rationem habeat.