Letter #332
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaValladolid, 1527-04-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina mea clement<i>ssima.
Humillimam fidelis meae servitutis <commendationem et> continuum incrementum.
Scripsi ex Granata 13 Octobris satis copiose et iterum novissimas 6 Decembris, unde omnia, quae tunc se offerebant, Maiestas Vestra Serenissima abunde intellexit. Quomodo interea mihi successit, cum breve mihi <ad> scribendums tempus restet et non sine dolore manum hanc duco ms. duro(!) ⌈ducoduco ms. duro(!) ⌉, perstringam.
Decima Decembris solvit ex Granata caesar, quem praecessit cancellarius, cum quo ire debueram, quemadmodum id postulaverat a me, sed cum bestias pro sarcinis meis neque illius opera habere potuissem, cumque etiam ipse caesar bestias mihi dari commisisset, quae tamen aliis, me omisso, dabantur, coactus fui manere. Estque in exitu mirabilis in hac curia turba et confusio, quod neque conducere neque vendere quisquam audet mulas sive equos, capiuntur enim pro caesare. Qui supersunt, distribuuntur ab agasillis seu officialibus his, quibus volunt. Illi etiam hinc habent partem suam. Cumque omnia dantur, fit pactio cum mulatribis ultra constitutum, ne fugiant, relictis sarcinis, ex itinere. Cum in his turbinibus versarer, forsan indignitate et melancholia permotus, species quaedam podagrae ms. podagirum(!) ⌈podagraepodagrae ms. podagirum(!) ⌉ dextrum pedem meum invasit, qua acerrime aliquamdiu fui discruciatus. Tandem tredecima Decembris datae fuerunt mihi 7 bestiae, in quas sarcinas et tres famulos meos imposui et praemisi huc in Valleoleti, facto pretio pro qualibet die superinscribed⌈diedie superinscribed⌉ tres reales cum expensis. Dedi itaque dispensatori meo, quem praemisi, quinquaginta ducatos.
Remansi ego aeger in istis doloribus usque ad 27 Decembris et ne penitus sic ms. sit(!) ⌈sicsic ms. sit(!) ⌉ cruciatus desperarem ms. desperare(!) ⌈desperaremdesperarem ms. desperare(!) ⌉, manserunt mecum ibidem magnificus dominus marchio Ioannes Albertus Brandenburgensis et dominus comes de Montfort et tum demum in maxima aeris intemperie et pessimo ob lutum seu potius continuas paludes itinere in perpetuis pluviis et nivibus solvimus ex Granata.
Solvi pro hospitiis per decursum septem mensium, quibus illic fueram immoratus, 70 ducatos, solvi pro equis ad iter coeme{a}ndis ducatos written over us⌈usosos written over us⌉ 40. Sic demum ingressi hoc iter (quantum incommoditatum passus fuerim, scribere nequeo), amisi duos equos, in quorum locum emi alios. Ivim{i}us per integrum mensem ista centum et triginta milliaria nostra et huc {huc} 26 Ianuarii applicuimus. Antequam huc pervenissem, dispensator meu ms. o(!) ⌈uu ms. o(!) ⌉s pro promissione hospitii et expensis pro se et duobus aliis famulis 20 ducatos acceperat in mutuum.
Ipse caesar duobus diebus prius, quam ego, hoc est 24 Ianuarii huc appulerat, multis equis, bestiis et hominibus in durissimo hoc tempore destructis et desideratis.
Et licet tempus strenarum iam praeteriisset, officiales tamen istius curiae emolumenta et stipendia sua annua omittere nolebant. Venerunt non ad me solum, verum ad omnes alios oratores ostiarii, cubicularii, caduceatores, tubicines, posentatores etc. id genus homines, qui cum in itinere omnia absumpserant, nudi et famelici non exigebant, sed vi et minis extorquebant, et nisi daretur hoc annu<u>m salarium, minabantur, se fores ante nos occlusuros et ignominia nos affecturos. Quod etiam faciunt, quemadmodum id oculis meis vidi, unde illis ultro 40 ducatos impendi. Alia minuta praetereo, cum quibus me ad calculum meum refero. Quae igitur his annotavi, ut, quantae extraordinariae expensae hic fiant, Maiestatem Vestram Serenissimam non praetereat.
Eo die, quo adveni, redditae {redditae} mihi sunt a Welsaris litterae Maiestatis Vestrae Serenissimae Cracoviae 20 Septembris datae, in quibus mihi scribit, quod substitutus Alarconis in castro Barensi noluisset praestare iuramentum etc., ad quae iam pridem Maiestati Vestrae Serenissimae copiose respondi. In fine litterarum addit casum infelicem serenissimi Ungariae regis mandatque mihi, ut, quid BCz, 242, p. 79 caesar desuper facere decreverit, perscriberem. Id quidem 5 litteris facere possum: NIHIL. Vellet fortassis, sed tamen conatus illius aliorsum protrahuntur, ut scripsi in novissimis. Plaga Dei est.
Redditae mihi sunt hic aliae Maiestatis Vestrae Serenissimae, Crac(oviae) 27 Novembris datae, 14 Februarii, quibus scribit, litteras meas prima Septembris Granatae scriptas cum Fabiano accepisse et expensas cum illo factas boni consuluisse. Quod mihi gratum fuit plurimum, hinc enim Maiestas Vestra Serenissima, quomodo hic omnia aguntur, abunde intelligere potuit. Cambium cum We<l>saris ad thesaurarium Maiestatis Vestrae Serenissimae dominum Antonium Carminianum observo. Illi se etiam, ut Maiestati Vestrae commode in his inserviant, benevolos et faciles praebent.
Quae spectant sabellos, quo<s> Maiestas Vestra Serenissima imperatrici ms. impartiri(!) ⌈imperatriciimperatrici ms. impartiri(!) ⌉ dari iubet, videtur mihi non esse incommodum prudenterque hoc et bene Maiestas Vestra providit, sed tamen, non habita occasione aliqua, illos adhuc apud me continui, donec se rebus Maiestatis Vestrae difficultas iterum offeret, in qua illa<m> cum sabellis interpellare ms. interpellere(!) ⌈interpellareinterpellare ms. interpellere(!) ⌉ possem. Solent enim magnas principes delectare praestantia dumtaxat delectare atque admonere, praeteritorum facile obliviscuntur. Quod si illius opera in negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae solemniter non eguero, in discessu meo hoc certe regium munus nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae illi cum rebus convenientibus offeram et hunc erga illam amorem et propensionem Maiestatis Vestrae Serenissimae solemniter testatam relinquam.
Domino magno cancellario mille ducatos a fisco regio repetendos nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae offerre non ausi. Ille siquidem contentionem hanc cum fisco nequaquam suscepisset fuissetque mihi adhuc non parum laboris cum eo, si mille ducatos praesentes haberem, quod illos acciperet. Ut tamen mandatis Maiestatis Vestrae satis facerem, per indirectum ab eo percontari iussi amicum meum Cornelium ScepBCz, 242, p. 80perum, qui illi intimus et secretissimus est, an condicionem istiusmodi, non nominando Maiestatem Vestram, suscipere voluisset, a qua illum invenit alienissimum. Conservavique illum maiorem amicum rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae nihil offerendo, quam si maria et montes fuissem pollicitu ms. o(!) ⌈uu ms. o(!) ⌉s. Paucos hoc aevo huic viro similes esse suspicor. Quod Maiestas Vestra Serenissima curatura est, quo qua<n>tocius terminus peremptorius Status Barensis impetitoribus praefigatur, commodissimum est et necessarium.
Haec suprascripta ms. subscripta(!) ⌈suprascriptasuprascripta ms. subscripta(!) ⌉, Serenissima Domina, scripsi paenultima Februarii et subinde correptus chiragra hucusque nihil scribere potui, immo tam ms. tamen(!) ⌈tamtam ms. tamen(!) ⌉ sum excruciatus, quod aliquoties de hac manu amputanda deliberaverim; id quod interim perpessus sum, scribi nequit. Ab eo tempore, quo huc veni, ex duro et pessimo ho<c> itinere parum fui sanus ex capite graviter laborans. Quae tandem in arteria ms. alteria(!) ⌈arteriaarteria ms. alteria(!) ⌉ extrema petens manum hanc dextram corripuit, quae aegre, tumorem habens in digitis et iuncturis, producit hunc calamum. Sed vicit necessitas; cum iam diu nihil scripserim et melius habere coepi, misit ad me facto<r> Welsarorum, si scribere possem, mittere litteras, hac nocte postam discessuram; unde has utcumque ms. utrumque(!) ⌈utcumqueutcumque ms. utrumque(!) ⌉ exarare coepi, ut saltem Maiestas Vestra Serenissima adhuc in vivis me esse sciat et quod hic 30 Martii regiae et Reginalis Vestrae Maiestatis litteras et novissimas de adoha in Septimana Sancta 16 istius acceperim hidden by binding⌈[rim]rim hidden by binding⌉. Paulo post de omnibus diffusius et ad regiam et ad Vestram hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ Reginalem Maiestatem scripturus.
Ad ea, quae Maiestas Vestra Serenissima 3 Ianuarii Crac(ovia) scripsit, quas hic 30 Martii accepi, breviter respondeo. Imprimis, quod spectat adoham seu militare servitium, misi ex Granata ad dominum Scipionem de Summa duplicatas provisiones. Hic de hac consuetudine, quod descendentes ex regio sanguine ad eam solutionem non teneantur, nihil impetrare potui, sed fuit decretatum, quod si de iure aut ex constiBCz, 242, p. 81tutionibus regni aut ex forma privilegiorum tam illustrissimae dominae matri, quam Maiestati Vestrae Serenissimae concessorum legitime constiterit, Maiestatem Vestram esse exemptam a solutione adohae. Quod etiam Maiestas Vestra in ea exemptione conservaretur de consuetudine, ne verbum quidem hic audire voluerunt. Hinc ego futurum timui, quod Maiestas Vestra in novissimis 6 Februarii Crac(oviae) datis ms. datae(!) ⌈datisdatis ms. datae(!) ⌉ perscripsit.
De magnifico domino Ludovico Alifio omne id, quod potui, feci, non solum quia negotium illius Maiestas Vestra Serenissima mihi serio iniunxerat, verum ob meum singularem in eum amorem et observantiam libenter voti compotem fecissem temptavique omnia media, sed quamdiu hic fuit dominus magnus cancellarius, nihil efficere potui consuluitque, ne hoc tempore istius negotii mentio fieret, cum essent multi, qui modis omnibus occasionem quaererent, ut rebus Maiestatis Vestrae officerent, et ut diligentia mea appareat, adiu<n>xi his litteras Cornelii, qui apud cancellarium omnia potuit, cum hinc ad duas leugas {hinc} abesset, ad me scriptas. Ex his on the margin⌈Ex hisEx his on the margin⌉ negotium domini Alifii et quod maiestas caesarea noluit consentire, ut dominus Ludovicus de Monte Alto defensionem Status Barensis susciperet, intelliget. Dixit etiam mihi dominus cancellarius, quod illustrissima olim domina mater Maiestatis Vestrae habere voluisset doctorem Muscetulam in istis officiis, quod numquam impetrare a caesare potuit, nisi prius ille officio suo, quod a caesare haberet, renuntiasset. Dominus cancellarius ea in re libere mecum locutus est in eam sententiam, ut Cornelius scripsit, nam et tunc tempore omnino hinc abire statuerat, et in discessu suo libenter Maiestati Vestrae Serenissimae in omnibus gratificatus fuisset, quae in illius fuissent facultate.
Dominus cancellarius ex curia caesaris paenultima Martii discessit traiecturus in Italiam. Multa hic ferre non potuit, de quibus aliquando latius. Hoc senex iste bonus pro fidelibus suis servitiis promeruit, ut multis debitis implicitus sic hinc dimitteretur. Videbunt forsan aliquando, in quem transfixerunt. Iam hic omnia confuse aguntur. Sunt duo vel tres homines nihili, qui negotia dirigunt. Cum nuper fuissem apud caesarem cum litteris regiae maiestatis Crac(oviae) 4 Ianuarii datis, quas hic 30 Martii accepi, illique ea exponerem, <quae> regia et Vestra Reginalis Maiestas mihi praescripserunt, diligenter me audivit, praesertim in rebus Hungaricis et de clade, de qua, ut mihi videbatur, non satis fuit edoctus — nam huc etiam omnia ad unguem non perscribuntur — postulavit a me, ut illi nomina occisorum et alia, quae reverendissimus dominus episcopus Cracoviensis ad me miserat, darem descripta una cum negotiis per me expositis; et cum dicerem, me haec illi perendie daturum, respondit non esse necessarium, ut ipse venirem, sed mitterem occlusa per unum de meis ad quendam de camera sua. Quod cum fecissem famuloque meo iniunxissem, ut ab illo, cui scripta mea daret, responsum written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ responsum responsum written over ...⌉ reportaret, quando resolutionem habere deberem, misit cum illo eadem scripta mea ad secretarium Ioannem Lalemant Burgundum et aliud responsum a caesare habere non potui. Intervenerunt dies isti sancti et caesar hinc devotionis causa ivit ad quoddam monasterium 2 miliaria abhinc et fertur cras rediturus. Quid obtinebo de castro Barensi et in Elbingensium et ms. a(!) ⌈etet ms. a(!) ⌉ Gd ms. n(!) ⌈dd ms. n(!) ⌉anensium negotio, experiar. De rebus Hungaricis iam credo hucusque rem esse transactam. Ambitio hic tanta, etiamsi omnia perire deberent, quod haec compositio inter Bohemiae et Hungariae reges parum BCz, 242, p. 83 curatur. De quo aliquando latius. Ad praesens, cum et tempus breve est, et cum magno dolore scribo, peto mihi dari veniam.
De castro Barensi scripsit mihi prius Maiestas Vestra superinscribed⌈VestraVestra superinscribed⌉ Serenissima, quod sit bene contenta, ut frater uterinus domini Sigismundi Loffredi Colamaria de Summa castellanus deputetur. Qua de re etiam Maiestas Vestra Scipioni de Summa scripsit, qui hoc Sigismundo Loffredo significavit, unde ille nuper ad me venit et dixit, se pro fratre suo uterino maiestati caesareae supplicaturum, quod cum sit de mente Maiestatis Vestrae, nolui impedire, neque etiam ad id adminiculum praestare. Mitto cum his Maiestati Vestrae copiam istius prov written over m⌈mvv written over m⌉isionis ad viceregem, quod si Maiestas Vestra illum Loffredi written over um⌈umii written over um⌉ nominaverit, iam habitura est castellanum; ego tamen adhuc istius rei exitum non video, quem optamus. Et licet dominus Loffredus me rogavit, quod nunc pro castro nihil novi apud caesarem temptare debeam, non omittam tamen, si quid liberius expedire possi written over u⌈uii written over u⌉m, quo castrum hoc libere ad manus Maiestatis Vestrae Serenissimae rediret. Sed timeo, quamdiu iste vicerex vivit, semper novas difficultates. Huc nuper rumor pervenerat, quod in tumultu militum fuisset occisus. Qui si verus fuisset, gaudio affecisset plurimos.
Iam caesar abierat ad devotionem suam, quando mihi litterae Maiestatis Vestrae 6 Februarii Crac(oviae) datae hic sunt redditae. Conveni itaque dominum Ludovicum Sigismundum Loffredum et illi hanc indignitatem, qua a vicerege molestatu ms. o(!) ⌈uu ms. o(!) ⌉r ratione adohae ms. adohane(!) ⌈adohaeadohae ms. adohane(!) ⌉, cum affectu exposui, quam ipse indigne se ferre videri voluit consuluitque, ut usque ad caesaris reditum cum hoc negotio exspectarem, se pro Maiestate Vestra omnem quam posset operam impensurum etc. Quam primum caesar advenerit, id faciam, quod possum, quemadmodum mihi Maiestas Vestra praescripsit nihilque praetermittam, quod videbitur expedire, sicque me in omnibus geram pro meo intellectu, quo fides et diligentia Maiestati Vestrae Serenissimae testatior BCz, 242, p. 84 reddi possit. Et quo hoc semel exilium exire valeam, in quo iam omnes arthriticae ms. artetice(!) ⌈arthriticaearthriticae ms. artetice(!) ⌉ species assecutus sum, nihil mihi aliud superest, quam labor et dolor, quem tamen libenter sustinebo nomine, modo(?) Maiestati Vestrae Serenissimae commode inservire possem.
Sobellos Maiestatis Vestrae adhuc apud me sustinebo, donec ms. dono(!) ⌈donecdonec ms. dono(!) ⌉ imperatrix pepererit, quod futurum est circa finem Mai, et illos in ventum ... illegible⌈...... illegible⌉ non proiciam, donec videro dignam occasionem, qua negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae prodesse possi<n>t. Multi de partu hoc sunt solliciti, nam imperatrix valde est macra et iam agit annum aetatis vicesimum octavum. Astra etiam non bene ominantur.
De his, quae etiam hic aguntur, multa esse<n>t scribenda, quae non sunt iam in mea manu. De pace, ut prius scripsi, nihil amplius auditur, bellum ex divitiis(?) sustineri non potest, deficiente nervo. Habitae hic sunt curtae, hoc est conventiones omnium Regnorum Hispaniae, natus est ridiculus mus, conclusum est unanimi consensu et omnes concorditer congruunt, ut ad praesens nihil caesari contribuant. Et sic sunt dimissi Sabbato ante Dominicam Palmarum, quisque in regionem suam.
Ex Italia nova exspectamus, quae non possunt esse media, sed bona vel pessima. Paulo post de omnibus, cum manus melius habere coeperit, copiosius sum scripturus. Ad praesens me rogo serenissimae maiestati regiae excusari, quod non scripserim, ob has duas causas, quod iam a me istae litterae exiguntur, etsi etiam tempus superesset, quod certe non possem commovere ms. commovi tunc(!) ⌈commoverecommovere ms. commovi tunc(!) ⌉ manum et timeo, quod ista nocte parum dormiam. Et haec etiam sunt causae, quod magnifico domino Alliffio non rescripsi. Ab omnibus veniam peto.
Commendo me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae ut ms. E(!) ⌈utut ms. E(!) ⌉ dominae me<ae> clementissimae et rogo aliquando absentis servuli rationem habeat.
Datum celerrime ex Valleoleti, 22 Aprilis anno Domini 1527.
Maiestatis Vestrae humillimus Ioannes Dantiscus
Postscript:
Provisionem de civibus Barensibus duobus occisis, de qua scripsi ex Granata, paulo ante hic ex cancellaria accepi. Sic hic fiunt expeditiones, vix tandem quarto mense mihi datae sunt, mitto itaque illas Maiestati Vestrae Serenissimae, licet fortassis nullius erunt usui, ut non mihi hae ms. hee(!) ⌈haehae ms. hee(!) ⌉ morae, sed secre ms. a(!) ⌈ee ms. a(!) ⌉tariis ascribantur, qui in expeditionibus, quibus afficiuntur — contra Hispanos enim rem agi suspicantur — solent esse tardissimi, et nemo est, qui id videat seu super<i>ntendat.
Post discessum magni cancellarii tractavi cum domino Sigismundo Loffredo negotium magnifici domini Ludovici Alifii. Ille promisit se effecturum, quod negotium hoc Neapoli adhuc suspendi posset, ne in fo ms. e(!) ⌈oo ms. e(!) ⌉ri iudicationem transiret et interea adhuc de indultu tractari posset, et fortassis obtineri. Ea in re nihil omittam operae. Quantum erit in mea facultate, id omne non gr<a>vate impendetur.