Quae hinc ⌊domini consiliarii⌋ ex superiori ⌊harum terrarum Vormditensi conventu⌋ nomine ⌊omnium statuum⌋ scripserunt, serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ approbasse, libenter ex Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊⌋ intellexi. Ea omnia nostri oratores, qui ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ allegati sunt, exponent et referent diligentius.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra ⌊⌋ sibi cordi futuram causam relictae ⌊viduae domini ⌊Georgii Scheveke⌋⌋, illi ago gratias, et ne huius oblivisci velit, si quando ad aulam pervenerit, plurimum rogo. Reliquerunt nunc heredes appellationem coram notario et testibus factam una cum amicabili illa transactione, de qua in superioribus meis litteris mentionem feci, in quam auctor<itat>e nobilis domini ⌊Ioannis a Werden⌋ ab utraque parte consenserunt. ⌊Qui⌋ cum nunc domi non sit, ad ⌊iudicium civile⌋ Gedanense causam trahere nituntur utque ibi ⌊vidua⌋ respondeat, eam citarunt. Hoc ne facere cogatur in absentia tutoris sui, sperat se a iudicio obtinere posse. [Ho]c si fieri nequeat et [n]egotium ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ appellatum fuerit, Reverendissima Dominatio Vestra velit promissae benevolentiae esse memor.
De appellationibus nullas hactenus ⌊Adrianus Fridewalt⌋ litteras ⌊dominis hic consiliariis⌋ reddidit. Fieri potest, ut Reverendissima Dominatio Vestra ⌊⌋, quod cum privignis suis transegerit, et litteras eas ita detineat.
In magna sum exspectatione, quid de nostra legatione futurum sit. Ea si feliciter succederet, de quo dubitare nolo, expediret hoc ⌊Regno⌋ et rebus ⌊hic⌋ nostris, quae iam non parum perturbata iacent.
De rebus novis hic nihil circumfertur. Silent nunc omnia. Si quid habuerit Reverendissima Dominatio Vestra, plurimum rogo, velit ea mecum communicare.
Cui me intime commendo atque eandem diu felicissime valere opto.