Dabit veniam Reverendissima Paternitas Vestra silentio meo, quod ⌊inde⌋ iam aliquot septimanis Reverendissimae Paternitatis Vestrae scriptis praeterierim neque Reverendissimae Paternitatis Vestrae exspectationi satisfecerim. Negligentiae non est adscribendum, quod debitum non persoluerim, id est observantiam litteris declararim, neque curis nimiis occupatus fui. Causa est nuntii absentia, tum quod scriptu dignum nihil cognoscebam. Iam quia utriusque facultatem habeo, quae ad me auditione pervenerint, Reverendissimam Paternitatem Vestram ignorare nolui.
Rediit magnificus Lithuaniae marschalcus ⌊Radziviel⌋ ex ⌊Augusta⌋ ad ⌊regem Bohemiae⌋ paraphernaliorum causa ablegatus. Controversiam diremit. ⌊Ferdinando⌋ debentur 30000 Ioachimicorum. Narrat ⌊magnificentia sua⌋ nihil certum sciri vel audiri, aut observari posse, quid in futuram aestatem ⌊caesarea maiestas⌋ constitutum habeat, contra quos bella movere studeat. Illud saltem exploratum habet, si ⌊caesareae maiestati⌋ cum ⌊papa⌋ negotium erit, ut speratur, aut ⌊Helvetios⌋ petet. Nostr[ae] regionis homines salvos fore, nisi hi moram facesserint, praecipue Pomeraniae ducibus timendum. De nostris quid futurum esset, ipsa Reverendissima Paternitas Vestra assequi potest.
⌊Lasky⌋ ⌊Augustae⌋ adhuc agit. In quinque septimanis ⌊eum⌋ rediturum ferunt. Cum ⌊marschalcus⌋ ab illo discederet, adhuc ⌊caesareae maiestatis⌋ responsum exspectabant. Doctor ⌊Martinus Cromerus⌋, qui una ibi fuit, caesareae voluntatis erga serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ bonam spem facit. Ut dicitur, instructionem palatino ⌊Lasky⌋ praescriptam per transennam vidi, in qua animadverti nostros quoque cessaturos. Instructionem illam Reverendissimae Paternitati Vestrae transmitterem, siquidem commodato obtinere potuissem.
Nostrorum procerum conventus ante duas septimanas solutus est, sed, ut solito more est receptum, vacui unde venerunt, redierunt. Serenissima ⌊regia maiestas⌋, ex hoc die octiduo in ⌊Lithuaniam⌋ reditura, ⌊Sandomiriae⌋ apud illustrem ⌊comitem a Tarnow⌋ illustris et novi principis ⌊marschalci Lithuaniae⌋ nuptiis in ipsis dionysiis intererit, venient illo et Olesne duces, si non uterque, Ioannes tamen.
Quae in ⌊Germania⌋ gerantur, fama ad Reverendissimam Paternitatem Vestram pervagata esse non dubito, tamen quae ad nos allata ex insertis scriptis Reverendissima Paternitas Vestra cognoscet.
Valachiae legatus iam octiduum nobiscum est. Quid sibi velit, nondum increbuit. Patriae legati cotidie serenissimae maiestatis regiae responsum exspectant. Non dubito, iam accepissent, nisi aliquantulum regia maiestas adversa valetudine laboraret. Sed quid?
Praetereo memoratu dignum in Helvetiis, terra Granis, apparuisse in caelo visionem Sanctae Crucis anno 47, 22 Augusti. Ea constituta, ex lateribus eius suborti sunt duo montes, de quibus duo fulvi leones decurrere, cum exporrectam Crucem cursu attigissent, adversum invicem consurrexere, aliquamdiu manu conserta, fatigati tandem septentrionalis plagae orientali caput praemordit, tandem truncatum corpus sensim in consuetum montem protrahit ac ita occidunt. Sublato visu super crucem exoriuntur armatae acies, quae, aliquamdiu conflictati, evanescunt. Visionis huius expressam imaginem ipse vidi.
Haec sunt, quae hic feruntur, plurima ex fidedignis hominibus accepi. Quae alia perfluxu temporis ad nos pervenient, quam maxime dabo operam, Reverendissimam Paternitatem Vestram ne praetereant.
Reliquum est, quod Reverendissimam Paternitatem Vestram orem, Reverendissima Paternitas Vestra ⌊fratri meo⌋ auxilium, patrocinium et clementiam negare nolit, quando Reverendissimam Paternitatem Vestram implorabit. Reverendissima Paternitas Vestra ⌊illi⌋ patronus esse velit ac in accepta munificentia regia eum tueri ac defendere. Reverendissimam Paternitatem Vestraem latere non dubito maginficum ⌊palatinum Pomeraniae⌋ plebaniam in ⌊Lithtenau⌋ illi praeripuisse ac concesso iure ⌊regiae maiestatis⌋ prohibere. Interposuit ea in re etiam suam operam illustris ⌊comes a Tarnow⌋. ⌊Cui⌋ ⌊magnificentia sua⌋ pollicita se ⌊fratri⌋ non defuturum, negotium ad reverendissimum ⌊episcopum Culmensem⌋ deferri iussit.
Quod meae est gratitudinis ⌊fratris⌋ erga Reverendissimam Paternitatem Vestram fidei, observantiae, dabimus uterque operam, ut hanc Reverendissimae Paternitatis Vestrae pietatem et paternum amorem, affectumque erga nos studiis assequi possimus. Nec ⌊frater⌋ Reverendissimam Paternitatem Vestram scriptis suis hoc tempore praeteriisset, si ipsi abeundum non fuisset.
His me in gratiam et protectionem Reverendissimae Paternitatis Vestrae iterum commendo et quo me amore diligere Reverendissima Paternitas Vestra semel coepit, ne cesset, ex animo Reverendissimam Paternitatem Vestram precor.