⌊⌋ tuas accepi cum fratre meo ⌊Bernardo⌋ in Iulio praeterito ⌊Gdani⌋ datas et ⌊⌋ ex ⌊Granata⌋ 1526-10-13⌊13 Octobris1526-10-13⌋ ad te dedi posteriores. Ab eo tempore hucusque nihil ad te scripsi, partim quod, cum postae se offerebant, non suppetebat ob multam aliam scriptionem tantum temporis, partim etiam et quod potissimum est, aegritudi
<n>
es meae fuerunt impedimento, quominus desideriis meis ea in re satisfacere possem. Praeter id, quod ex capite laborabam, succurrebat in ⌊Granata⌋ podagra, quae dextrum pedem occupabat, et ⌊hic⌋ chiragra, quae hanc manum gravissime torsit et satis diu a scribendo detinuit, neque adhuc sine malagmatis hunc calamum producit. Dabis igitur pro tuo in me amore et mea erga te observantia tarditati, iis legalibus impedimentis admissis, veniam rursusque ad scribendi officium redibis meque scriptis tuis in hoc immerito exilio, quod iam in quartum annum duriter perfero, consolaberis.
Quae hic aguntur, paucis accipe: bellatur adhuc atque egetur acriter; propositi hic erant paulo ante per ⌊pontificis⌋, ⌊regis Galliae⌋, Angliae, Venetorum et Florentinorum oratores pacis quidem tractatus eaque certo sperabatur, sed cum tractatores mandatis sufficientibus carebant, in ventum abiit. Quae paulo post in ⌊Italia⌋ inter ⌊pontificem⌋ et ⌊viceregem Neapolitanum⌋ acta sunt, cum sis propinquior, te puto non latere: octo mensium indutiae sunt confectae, ad quas ⌊Burbonensis⌋ non consensisse fertur; illius enim res agitur, cum omnia amiserit et in ultimis desperationis portis laboret, si dimiserit exercitum, nondum rebus suis stabili firmamento posito, actum erit de eo. Unde quid hinc futurum, quandoquidem boni ominis nihil subest, brevi experiemur. Timeo de ⌊caesare⌋ sub his indutiis, quae semper sunt ab illa parte saeptae insidiis, ne, quicquid in ⌊Italia⌋ habet, amittat, et hoc boni viri ⌊viceregis⌋ opera, hominis stupidi, insani et arrogantis, qui, ut reor, in perniciem non solum principis sui, verum etiam in multorum exitium vivit, daturus aliquando poenas, nam tales ⌊Claudiano⌋ teste cf. Claud. In Ruf. I 22-3 tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant ⌊tolluntur in altum, ut lapsu graviore cadantcf. Claud. In Ruf. I 22-3 tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant ⌋.
De me quid scribam, qui ut ⌊Prometheus⌋ ⌊Ca
<u>
caso⌋ hic sum alligatus, nescio aliud, quam quod libenter, si fieri posset, vobiscum esse velim; ad id, quoad eius a te fieri possit, opitulare et praesta adminiculum, quo nil mihi gratius, im
<m>
o magis necessarium facies umquam. Tu scis, quam invitus in hanc felicitatem, ut nostri putant, sim detrusus, quae me apud me facit non parum infelicem, quandoquidem totus iam canui et senui morbisque factus obnoxius magis, quam ante umquam. Sed de his hactenus. Cupio summopere scire, quemadmodum etiam per alias litteras tibi scripsi, quid de imperatore Sawolsky sit factum et si adhuc pipere vestimini et aromatibus, quae, cum vobiscum agerem, erant interdicta; velim etiam aulam nostram, qualis nunc est, mihi depingeres, et quomodo nuper a ⌊duce Constantino⌋ ⌊Tartari⌋ sunt caesi, et quaecumque alia nova apud vos de ⌊Hungariae et Boemiae regibus⌋ atque de ⌊Turcis⌋ habentur, mihi significares. Huc raro aliquid veri affertur.
Ea, quae mihi per ⌊fratrem⌋ meum denuntiasti, ut de iis seorsum mecum colloqueretur, adhuc haerent memoriae. Sed isti hic talia ne somniant quidem, sic quisque suae rei est intentus; in communi nemo consulit, occaecati sumus, ut videntes non videamus; non perpenditur hoc:
cf. Hor. Epist. 1.18.84 nam tua res agitur paries cum proximus ardet ⌊tunc tua res agitur, paries cum proximus ardetcf. Hor. Epist. 1.18.84 nam tua res agitur paries cum proximus ardet ⌋. Fatis trahimur certe in apertum praecipitium et nemo est, qui vel reluctari velit. Sic nobis superi omnem sensum ademerunt. Et nunc id verum esse experior, quod ille Lacedaemonicus dixit: fata quidem praesciri, sed vitari non possunt. Plaga Dei est. Cum iis, quaeso, ad praesens tibi satisfactum puta. Aliquando de plerisque aliis rebus, cum dabitur commodius, etiam uberius scripturus.
Vale feliciter quam diutissime.