Letter #337
Ioannes DANTISCUS to [Jan ZAMBOCKI]Valladolid, 1527-05-01
received [Cracow (Kraków)], [1527-06-22] Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Novissimas tuas accepi cum fratre meo Bernardo in Iulio praeterito Gdani datas et meas ex Granata 13 Octobris ad te dedi posteriores. Ab eo tempore hucusque nihil ad te scripsi, partim quod, cum postae se offerebant, non suppetebat ob multam aliam scriptionem tantum temporis, partim etiam et quod potissimum est, aegritudi<n>es meae fuerunt impedimento, quominus desideriis meis ea in re satisfacere possem. Praeter id, quod ex capite laborabam, succurrebat in Granata podagra, quae dextrum pedem occupabat, et hic chiragra, quae hanc manum gravissime torsit et satis diu a scribendo detinuit, neque adhuc sine malagmatis hunc calamum producit. Dabis igitur pro tuo in me amore et mea erga te observantia tarditati, iis le ms. a(!) ⌈ee ms. a(!) ⌉galibus impedimentis admissis, veniam rursusque ad scribendi officium redibis meque scriptis tuis in hoc immerito exilio, quod iam in quartum annum duriter perfero, consolaberis.
Quae hic aguntur, paucis accipe: bellatur adhuc atque egetur acriter; propositi hic erant paulo ante per pontificis, regis Galliae, Angliae, Venetorum et Florentinorum oratores pacis quidem tractatus eaque certo sperabatur, sed cum tractatores mandatis sufficientibus carebant, in ventum abiit. Quae paulo post in Italia inter pontificem et viceregem Neapolitanum acta sunt, cum sis propinquior, te puto non latere: octo mensium indutiae sunt confectae, ad quas Burbonensis non consensisse fertur; illius enim res ms. x(!) ⌈ss ms. x(!) ⌉ agitur, cum omnia amiserit et in ultimis desperationis portis laboret, si dimiserit exercitum, nondum rebus suis stabili firmamento posito, actum erit de eo. Unde quid hinc futurum, quandoquidem boni ominis superinscribed in place of crossed-out omnis⌈omnis ominis ominis superinscribed in place of crossed-out omnis⌉ nihil subest, brevi experiemur. Timeo de caesare sub his indutiis, quae semper sunt ab illa parte saeptae insidiis, ne, quicquid in Italia habet, amittat, et hoc boni viri viceregis opera, hominis stupidi, insani et arrogantis, qui, ut reor, in perniciem non solum principis sui, verum etiam in multorum exitium vivit, daturus aliquando poenas, nam tales Claudiano teste tolluntur in altum, ut lapsu graviore cadant.
De me quid scribam, qui ut Prometheus Ca<u>caso hic sum alligatus, nescio aliud, quam quod libenter, si fieri posset, vobiscum esse velim; ad id, quoadt eius a te fieri possit, opitulare et praesta adminiculum, quo nil mihi gratius, im<m>o magis necessarium facies umquam. Tu scis, quam invitus in hanc felicitatem, ut nostri putant, sim detrusus, quae me apud me facit non parum infelicem, quandoquidem totus iam canui et senui morbisque factus obnoxius magis, quam ante umquam. Sed de his hactenus. Cupio summopere scire, quemadmodum etiam per alias litteras tibi scripsi, quid de imperatore Sawolsky sit factum et si adhuc pipere vestimini et aromatibus, quae, cum vobiscum agerem, erant interdicta; velim etiam aulam nostram, qualis nunc est, mihi depingeres, et quomodo nuper a duce Constantino Tartari sunt caesi, et quaecumque alia nova apud vos de Hungariae et Boemiae regibus atque de Turcis habentur, mihi significares. Huc raro aliquid veri affertur ms. advertur(!) ⌈afferturaffertur ms. advertur(!) ⌉.
Eas, quae mihi per fratrem meum denuntiasti, ut de iis seorsum mecum colloqueretur, adhuc haerent memoriae. Sed isti hic talia ne somniant quidem, sic quisque suae ms. i(!) ⌈aeae ms. i(!) ⌉ rei est intentus; in communi nemo consulit, occaecati sumus, ut videntes non videamus; non perpenditur hoc: tunc tua res agitur, paries cum proximus ardet. Fatis trahimur certe in apertum praecipitium et nemo est, qui vel reluctari velit. Sic nobis superi omnem sensum ade ms. i(!) ⌈ee ms. i(!) ⌉merunt. Et nunc id verum esse experior, quod ille Lacedaemonicus dixit: fata quidem praesciri, sed vitari ms. e(!) ⌈ii ms. e(!) ⌉ non possunt. Plaga Dei est. Cum iis, quaeso, ad praesens tibi satisfactum puta. Aliquando de plerisque aliis rebus, cum dabitur commodius, etiam uberius scripturus.
Vale feliciter quam diutissime.
Datum ex Vallioleti Regni Castiliae, 1[1] die Maii 1527
Tuus Ioannes Dantiscus
[1 ] 1 written with an abbreviation mark, wrongly interpreted by copyists and AT editors as 5; cf. IDL 362 where Zambocki defines the date of this letter as Calendis Maii.