» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3373

Mikołaj LOKA to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1548-05-18
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-20

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1599, p. 1089-1090

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et maecenati colendissimo

Reverendissime Praesul, Antistes Colendissime.

Nolo Reverendissimam Paternitatem Vestram latere, quod 18 Maii apud me pransi sint magnificus dominus Achacius Zema palatinus Mariemburgensis et generosus Ioannes a Werden. Reliquerunt apud me litteras Celsitudini Vestrae reddendas. Ne igitur aliqua mora in reddendo esset, proprio famulo meo Braunsbergam eas misi, ut eo celerius ad Celsitudinem Vestram pe <r> venirent. Nova habeo nulla. Post festa Pentecostes Elsbergam ire ad suscipiendos sacerdotii ordines constitui, nisi debilitatem Celsitudinis Vestrae [o]ffenderem.

Commendo me meosque patrocinio et tutelae Celsitudinis Vestrae eamque in annos Nestoreos salvam et incolumem esse cupio.

Datae Warmiae, 18 Maii anno 1548.

Celsitudinis Vestrae humillimus servitor Nicolaus Lok canonicus etc.