Letter #340
Ioannes DANTISCUS to [Krzysztof SZYDŁOWIECKI]Valladolid, 1527-05-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Illustris et Magnifice Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Decreveram Illustritati Vestrae longam contexere historiam de iis, quae hic in novis habentur, sed cum praeter spem tempus me deficit, quod ad regiam et reginalem maiestatem scribendo absumpsi, dabit Illustritas Vestra pro sua in me gratia benignam veniam.
Allata est huc Lingua Ciceronis nostri Erasmi Roterodami, quae cum non immerito Illustritati Vestrae est inscripta, eo mihi fuit gratior. Venerunt ad me quidam Hispani viri docti, qui cum praeliminarem epistolam ad Illustritatem Vestram perlegissent, multa de illa et innumeris animi dotibus, quibus praedita est ac plurimos mortales excellit, quaerebant. Quos ita edocui, ut Illustritatem Vestram absentem suspicerent illamq[ue] se perpetuo veneraturos pollicerentur. Accessitque hic non parum serenissimae maiestatis regiae aestimationi, quam apud has nationes habet amplissimam, praeclaro hoc Illustritatis Vestrae nomine, de quo aliquando, cum tempus erit, latius.
Obsides hic regis Christianissimi per comestabilem Castiliae, qui illorum curam habet, bene et humaniter tractantur, sed adhuc de redemptione eorum nihil intelligitur. Creditur hic regem christianissimum non perpetuo dormiturum, fortassis experrectus collecto nervo, quem per hos tres annos valentissimum reddidit, facturus est aliquid, quod omnium opinionem excedet. Hic adhuc ea, qua semper, egestate laboratur nihilque, quod universalem pacem spectat, praeter has 8 mensium indutias percipitur. Quid ex his nascetur, exitus probabit.
Ad praesens non possum esse, quemadmodum velim, prolixior, alia scriptione, quod nunc dimittitur, repensurus. Commendo me et longa mea servitia Illustritati Vestrae humillime et rogo adiuvet, ut ex hoc exilio aliquando liberari possim.
Datae ex Valleoleti, 6 Maii anno Domini 1527
Illustritatis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus