Letter #3429
Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-08-08
received 1548-09-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino amico ... atque ...
In proprias manus
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine amice observandissime.
Salutem plurimam et mea amica servitia commendo.
Absolvimus hic ultima iusta optimo olim nostro principi. Quorum quidem omnem formam ac seriem quamquam hii fortasse Vestrae Reverendissimae Dominationi dicent, qui illi interfuerunt, officii tamen mei esse arbitrabar illorum seriem, quoad calamo res gestas consequi potui, conscriptam mitterem, ut quo loco aliquod quisque nostrum agebat aliquousque, cogitatione comprehenda[t] et nostrorum operum fiat particeps.
Quod restat, commendo me in amorem et favorem Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quae ut longos vivat felix annos, precor ab animo.
Datae Cracoviae, octava Augusti, anno a nato Christo 1548.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Petrus Kmitha comes in Wisnicze, palatinus et capitaneus generalis Cracoviensis idem manu propria subscripsit