Letter #3433
Jan LUBODZIESKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-08-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-09-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine et maecenas mihi observandissime colendissimeque. Mea humillima servitia in gratiam Reverendissimae P(aternitatis) Vestrae in primis commendo.
Quaerenti mihi iam diu, quid potissimum ad Reverendissimam Paternitatem Vestram scriberem, non modo certa res, sed ne argumentum quidem veniebat in mentem. Vereor autem, ne Reverendissima Paternitas Vestra a me officium litterarum requirat, neve aliquis me beneficiorum Reverendissimae Paternitatis Vestrae in me collatorum, (quorum memoriam, cf. Verg. A. IV 336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus ⌊dum spiritus meos reget artuscf. Verg. A. IV 336 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus ⌋, conservabo), omnino oblitum atque ingratum esse iudicet, eo quod nihil litterarum quam diu hic versatus ad Reverendissimam Paternitatem Vestram dederim. Statui igitur Reverendissimam Paternitatem Vestram dominum ac patronum meum colendissimum his meis breviusculis hoc tempore adire. Spero Reverendissima Paternitas eas benigno suscipiat animo.
Cum nuper ante
discessum meum apud Reverendissimam Paternitatem Vestram fuissem, litteras testimoniales meorum studiorum una cum litteris apostolicis, quae mihi ex
Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetuus servitor