Letter #3433
Jan LUBODZIESKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-08-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-09-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo observandissimo clementissimoque.
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine et maecenas mihi observandissime colendissimeque. Mea humillima servitia in gratiam Reverendissimae P(aternitatis) Vestrae in primis commendo.
Quaerenti mihi iam diu, quid potissimum ad Reverendissimam Paternitatem Vestram scriberem, non modo certa res, sed ne argumentum quidem veniebat in mentem. Vereor autem, ne Reverendissima Paternitas Vestra a me officium litterarum requirat, neve aliquis me beneficiorum Reverendissimae Paternitatis Vestrae in me collatorum, (quorum memoriam, dum spiritus meos reget artus, conservabo), omnino oblitum atque ingratum esse iudicet, eo quod nihil litterarum quam diu hic versatus ad Reverendissimam Paternitatem Vestram dederim. Statui igitur Reverendissimam Paternitatem Vestram dominum ac patronum meum colendissimum his meis breviusculis hoc tempore adire. Spero Reverendissima Paternitas eas benigno suscipiat animo.
Cum nuper ante discessum meum apud Reverendissimam Paternitatem Vestram fuissem, litteras testimoniales meorum studiorum una cum litteris apostolicis, quae mihi ex urbe missae fuerant, mecum attuli. Quibus lectis Reverendissima Paternitas Vestra illas, quae a Wittenberga proven{en}erant, approbavit, illas vero, quas ex urbe accepi, mihi parum utiles fore eadem Reverendissima Paternitas Vestra censuit, praesertim cum absolutio de bulla Leonis papae, quae omnes, quicumque se in locis suspectis studiorum causa continent sive hactenus continebant, damnat eosque ab omnibus ecclesiasticis ordinibus excludit, in eis desideratur. Idcirco orig. iccirco⌈IdcircoIdcirco orig. iccirco⌉ Reverendissima Paternitas Vestra me pro sua erga me clementia, ut mihi per nuntios h{i}uiusmodi absolutionem a summo pontifice adferre curarem, diligentissime monuit. Adven[iente] vero venerabili et eximio domino doctore [Gas]paro confratre plurimum honorando, c{i}uius ego superinscribed⌈egoego superinscribed⌉ fide[m et] amorem erga me perspexeram, eius venerabilitati omni[a] mea negotia, quoquo modo se habeant, diligentissi[me] exposui. Etsi Eius Venerabilitas mihi ante parum [notus] fuerat, tamen omnibus in rebus se mihi amicis[sim]mum praebuit statimque litteras ad suos Rom[ae] pro impetranda huiusmodi absolutione conscrip[sit]. Id ego Reverenedissimae Paternitati Vestrae, domino ac patrono suo [sig]nificare volui, quod numquam per me ipsum […?] fuissem assecutus, ut ea, quae mihi in pos[te]rum nocere possint, providerem, nisi Reverendissima Paternitas Vestra, dominus meus clementissimus, mihi auxiliis et opera succurisset. Hisce ego superinscribed⌈egoego superinscribed⌉ me [in] gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quam Deus Om[ni]potens salvam atque incolumem conservet in […] annos multos, commendo.
Cracoviae, 21 [Au]gusti, anno Domini 1548
Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetuus servitor Ioannes Liubodziesky