Letter #3458
Johann REYNECK to Ioannes DANTISCUSs.l., [1531 — beginning of 1532]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo et amplissimo Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi, serenissimi regis Poloniae oratori, domino meo unice colendo
Salutem et humilem commendationem, reverendissime, gratiosissime mi domine.
Ita nullus meus est pudor omnino, ut benignitate moderate verecundeque utendum non sciam. Sed verum est homini indigenti, ut dicitur, verecundiam esse inutilem. Itaque cum prae pudore non audeam coram meam indigentiam Gratiae Tuae aperire ad epistulam, quae liberior est et non pudet ex necessitate praecipua confugiendum duxi. Quare rogo non immodestiae meae, sed ipsi prorsus necessitati, cui nemo non succumbit, hunc ausum asscribas.
In has horas a Bremensibus adductus, cum in consultatione deliberationeque quarundam rerum, ut enim debet esse constantia, fides libertasque in consultando cordatius admoneo dimittor hic a famulitio nullis neque stipendiis, quae mihi sunt in residuis cum illo 300 aureorum persolutis neque certo mercatori, cui pro eo in 60 aureis spopondi numerata pecunia implexum in obligatione dimittit me et inductus, quam fidem dedi liberare ac equum optimum meum insolutum tradere. Alter equorum pro impendio victus hic per me distractus est. Superest gradarius tertius sane aequo mollique incensu, quem adhuc Mochelini alo, quia aequum emptorem non inveni. Equus est sane bene habitus et quem bona fide sine vitio morboque promittere possum.
Quo autem citius hinc ad susceptam condicionem absolvi possim, rogo Tuam Gratiam, ut pro pretio, quo mihi constat cum bona sella, freno et ephippiis ad te recipias, scilicet 17 aurei{i}s Renensibus expromitto sane pro omni vitio, si vero equo Gratia Tua se gravare nollet, iam obsecro, ut aureos 17 mihi mutuo dare dignetur Gratia Tua, ut primum Bremam idque intra dies ad summum octo fiet, venero, remittam Gratiae Tuae creditam pecuniam sine omni dolo aut procrastinatione.
Rogo te per Deum, mi domine, ne istam necessitatem impudentiam putes. Periique equidem, si me deseres. Viatico careo. Valeat Gratia Tua et praenuntiam hanc epistulam boni consule. Adero apud te in meridiem et adiciam istis precibus praesentes obtestationes. Rogo te omnino, mi domine, ne me deseras.
Reverendissimae Gratiae Tuae servitor Ioannes Rheyneck