Reverendissimo domino ⌊Ioanni electo Culmensi⌋, domino suo, oratorem apud ⌊Sacrum Imperium⌋ ⌊Regni Poloniae⌋ agentem, usque quaque venerando
Licet non pridie tibi congratulatus sum per litteras meas de dignitate, uti tuam personam decet, immo maiore idoneam, per serenissimum ⌊regem nostrum Poloniae⌋ tibi collata pro tuis meritis, ⌊episcopatus scilicet Culmensis⌋, qui postquam vacabat in ⌊ducatu Prussiae⌋, mox memoria tui incidit mihi rumoreque sparso ⌊Cracoviae⌋ statim adii dominum ⌊Nicolaum Nyepschicz⌋, aulicum ⌊regiae maiestatis⌋, tum alios, quos novi tibi semper favere ac ex pristina tua cum eisdem humanissima conversatione affectos esse. Qui rettulere, ex quo ⌊episcopatus⌋ in terra ⌊Prussiae⌋ vacat, sine quovis dubio te esse nacturum, allegans rationem, quod serenissimus ⌊rex⌋ atque ⌊regina⌋ saepius tuarum lucubrationum, quas per tot annos in tam arduis negotiis apud ⌊Sacrum Imperium⌋ tumque alios Christianos principes eorum personam repraesentas et oratorem agis, de prima vacanti dignitate Prussica, tua persona idonea, tibi velle providere. Unum doleo, quod non primo vacat unus ex episcopatibus pinguioribus, tamen interim aequo animo et hoc oblato fato suscipias, donec, ut spero, antequam patriam visites, de maiori per ⌊eosdem serenissimos⌋ tibi providebitur. Praeterea quicquid ex persona mea rebusque tibi commodo accedere possit, utere, nam eum Ioannem habes, ut semper affectum tibi novisti.
Ceterum quid novarum rerum tibi scribam, non satis scio, cum forsan de rebus etiam externis tibi melius constat. Hoc unum scias ⌊Ioannem regem Hungariae⌋ una cum curia sua ⌊Budae⌋ usque huc morari, et paucis diebus lapsis asseclae ⌊Hungariae regis Ferdinandi⌋ una cum certis ⌊militibus Hispanis⌋, et quidam dominus Costka capitaneus castri Orawa ex parte ⌊regis Ioannis⌋ manus non remote ab arce ⌊Trenczin⌋ conseruerunt. Certo scias ex utraque parte non paucos milites cecidisse, quae tandem pars obtinuit triumphum, non satis mihi constat, cum quidam partem ⌊Ferdinandi⌋, alii partem ⌊Ioannis⌋ pervaluisse ⌊Cracoviae⌋ decertant. Tandem ut valeat Vestra Reverendissimama Paternitas perpetuos in annos, summe opto.