⌊⌋ ad te ex oppido ⌊Palamos⌋ in Celtiberis[1] die 1527-05-27⌊XXVII-a Maii1527-05-27⌋, quo etiam arbitrabar nos abituros esse, sed res secus accidit. Superveniens enim veredarius sive, si malis, posta nos unum diem impedivit. 1527-05-28⌊XXVIII-o die1527-05-28⌋ sub noctem conscenso myoparone statueramus navim onerariam, quae, ut solutior esset liberiorque ad velificandum, in altum se contulerat, assequi, sed res secus accidit, quandoquidem nocte tota frustra consumpta nec inventa navi ob tempestatem et tenebras, sub diluculum redimus in portum. Nec eo magis perterriti autem sumus, ientati enim refectis iam viribus rursus experimur fortunam tandemque non obstante pruina, quae visum impediebat, quaesitam navim attingimus eaque conscensa statim vela pandimus medio vere ⌊Aeolo⌋, ⌊Neptuno⌋ autem ita placido, ut nu[m]quam meminerim vidisse minus procellarum toto tempore, quod fuit ad Kalendas usque Iunias, hoc est ad quintum usque diem, quem e portu solvimus. Tunc inito consilio, cum iam litora ⌊Massiliae⌋ et ⌊Galliae Narbonensis⌋ fere praeteriissemus, visum est operae pretium demissa navi magna, in myoparones, quos duos solum habebamus, nos conicere, relicta omni supellectile et familiaribus quoque et ad custodiam galeone uno, ⌊Monoecum Herculis⌋ portum petituri. Nam reliq[uum] omne litus infidum est, illud autem infidissimum, quod Ligus[ti]cum est, ⌊Gallis⌋ ⌊Savonam⌋ obtinentibus, quorum classis totum mare hoc infestat.
Et vide, per Christum, quam id bene ceciderit nobis! Pridie enim Kalendas Iunias, hoc est die Sabbato, septem biremes ⌊Maurorum⌋ totum litus pe[r]currerant, quas insecutae quattuordecim Gallicae triremes mutato consilio ad portum nostri ⌊Monoeci⌋ deflexere spe intercipiendarum trium triremium Genuensium, quae eo in portu anchoras iecerant. Sed male habiti t[u]tatique ⌊Galli⌋ a domino Monoeci amissis aliquot e classiariis nimbo globorum, qui ex muris huius arcis excutiebantur, amisso adhaec galeone uno, sub noctem m[e]liorem experturi alibi fortunam ⌊Vigintimilia⌋ oppidum et deinde aut in ⌊Corsicam⌋ aut ⌊Savonam⌋ contenderunt.
Pridie quam huc appullissemus, obscura iam nocte hinc solverat bergantinus ille, qui nuntium fert de capta urbe ⌊Roma⌋[2] deque ⌊pontifice⌋ in potestatem redacto, quae profecto victoria, mea sententia, parvam laetitiam nobis adferre iure debet, amisso fortissimo ⌊imperatore⌋, cuius similem nescio, an hodie ⌊Hispania⌋ ⌊Gallia⌋ve habeat - hoc ⌊illi⌋ praemium fortuna rependit – et profecto ego id mihi semper persuaseram, cuius rei puto esse te etiam testem. Sed pontifices quidem et alios capere poterimus, talem autem ⌊ducem⌋ haud facile, reor, recuperaturos esse. Quo fit, ut plurimum dubitem de reliquis mihique fere persuadeam futurum, quod et tu novissimis litteris tuis tetigisti. Sed haec talia sunt.
Enimvero illustris dominus ⌊cancellarius⌋ numquam melius valuit, nihil mali perpessus, immo ne nauseam quidem fere. Quorsum hinc sit abiturus, nescio adhuc, nam cum ⌊eo⌋ loqui hodie minime licuit tot negotiis occupato, quae illi faciunt litterae ad curiam scribendae. Reor autem aut ⌊Genuam⌋ concessurum esse, aut ⌊Vercellas⌋, exspectaturumque responsum ⌊caesaris⌋, quid sibi faciendum omittendumve sit.
Aiunt ⌊pontificem⌋ aut ⌊Caietam⌋, aut ⌊Neapolim⌋ perductum esse in ⌊Hispanias⌋ navigaturum. Neque nos etiam, ut reor, deerimus adventui. Nescio tamen, quid adhuc facturus sit. Me sane taedet huius otii, quippe qui malim in negotio versari. Et solus ego citra gravem invidiam domesticorum et familiarium ita vivere non possum, praesertim cum desit ⌊Achates⌋ aliquis, in cuius sinum subinde mea infundam. Feram tamen aequo fortique animo omnia neque optimum ⌊senem⌋ et prudentissimum, donec is voluerit, deseram. Magna mihi spes est de omnibus, uti aliquando tibi dixi. Non potui ad te quicquam scribere, cum desint τα γραμματα, sunt enim in carissimis rerum mearum, quae in navi magna permansere. Ad quam myoparones aliquot mittimus et supellectilem, et relictos ibidem familiares exportaturos.
Homines aliquot inepte lepidi apud vos iocis scommatisque adversum me agunt, quos ne litteris quidem inserere verentur, ridiculi sane futuri, si me aequum pugilem, et quales ipsi sunt, invenirent. Omnis culpa est mea, quod abierit
ex curia ⌊cancellarius⌋ supremus, cuius ipsi bonitate ad explendas privatas cupiditates suas hactenus abusi sunt. Tu vero testis es, quid ego qualiterque fecerim. Neque ⌊ille⌋ meo consilio indiguit, quippe senex et prudens et re determinata triennio, priusquam Cornelium novisset. Adiciunt litteris suis, quas ad consortes scribunt, et ⌊caesarem⌋ mihi indignari, quod ego purum putum mendacium esse scio, quippe quem non latet, qua in fossa cauterium sit. Haec ad te volui scribere, ut si quando ad te veniant. Venient autem aliqui per transennam illis meam excusationem, si tamen excusatio est, ubi culpa non fuit, neque a bonis etiam viris, nisi stolidi sint, etiam putatur, obtrudas.
Si quid de ⌊rege Dano⌋ audias, non dedignaberis ad me scribere. Ego vicissim nihil te celabo successuum nostrorum. Commenda me humiliter reverendo et excellenti domino ⌊vicecancellario⌋ et domino ⌊Alexandro⌋, et domino ⌊Hallero⌋ offerque illi officium meum. Familiae etiam tuae fausta omnia et felicia apprecor. Deus optimus te diu conservet.
Postquam has scripsissem ratus tabellarium confestim abiturum, illustris dominus ⌊cancellarius⌋, cui plurimum, ut nosti, negotii est, eundem retardavit. Biduo post supervenit ille bergantinus, qui in ⌊Hispaniam⌋ navigare debuerat, cuius ego in praecede[nte] pagina memini. Rediit autem desperatis rebus omnibus fere, octo enim fustae ⌊Maurorum⌋ non solum ad conspectum, sed ad colloquium etiam venerant, iubebant, vela deiceret. Sed magna diligentia remigum et invocata ⌊Diva Virgine⌋, quae in ⌊Monte Serrato⌋ colitur, nuncupatis ad haec votis nulli non sanctorum, aut Dei voluntate, aut propitio iam numine, aut sua industria rediere in hunc portum nudiustertius, qui fuit quintus Iunii. Erant in eo hi, qui nuntium captae ⌊urbis⌋, ut ad te scripsi, ferebant, ⌊Ioannes Durandus⌋ secretarius ⌊viceregis Neapolitani⌋ et alter secretarius ⌊oratoris caesarei⌋ ad ⌊Genuenses⌋, qui has litteras ad vos ferunt. Arbitror te satis intellecturum, quantum periculi perpessi sint ex eoque aestimaturum, num Deus nobis affuerit, qui sine vento et aura fere somniantes huc advenimus.
Iterum vale.
VII-o Iunii.