Letter #3502
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1530-12-15
received Cologne, [1530]-12-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi regis Poloniae apud caesaream maiestatem oratori, domino, fratri carissimo et honorando
Reverendissime domine, domine et frater carissime et honorande.
Scripsi iam pridem Vestrae Dominationi Reverendissimae gratulando illi hanc provectionem, de qua ut plurimum sollicitus fui saepeque dominae nostrae promissum eius in memoriam reducebam, ita ad effectum tandem pervenisse, magnopere gavisus sum. Sed quod mihi nihil postea rescripserit, vehementer miror subvereorque, ne in Vestra Reverendissima Dominatione erga me verum sit vetus illud proverbium: honores mutant mores. Proinde ut hac suspicione me liberet, rogo, rescribere mihi dignetur. Quae autem hic agantur, si omnia describenda forent, paucis verbis non possent complecti, magna enim est malorum Ilias, magna sunt, quae nunc ferimus quaeque oculis ipsis cernimus, sed maiora impendere videntur, nisi dominus Deus misertus populi sui in meliorem finem ea convertere et post afflictionem salutem tandem et solacium afferre dignatus fuerit. Nos ex his, quae hactenus pro communi bono rei Christianae egimus, praeter sinistras suspiciones nullum alium fructum assecuti esse videmur, quas strictis humeris ferentes recta conscientia et consiliis nostris nos solamur, sed utcumque nobis non successerunt conatus nostri, non desistemus tamen pro virili nostra omnem movere lapidem, quo reipublicae Christianae quam optime sit consultum, precantes dominum Deum, ut caesareae maiestati et aliis Christianis principibus salubria consilia iam tandem inspirare velit, quo mutuis viribus communi hosti resisterent, idque quod multis ante saeculis frustra parturiebant, ad effectum tandem deducerent. Alioquin uni post alios interibimus. Valeat felicissime Vestra Dominatio Reverendissima et me amore antiquo diligat.
Ex conventu Piotrcoviensi, XV Decembris MDXXX.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Andreas episcopus Plocensis subscripsit