Letter #3506
Paweł Sebastian KRASSOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-01-21
received Brussels, [1531]-02-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Meo Reverendissimo et Clementi Domino, domino Ioanni, episcopo Culmensi et oratori regio
Reverendissime Domine, domine observandissime.
Ago et habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae maximas gratias de illa clementi et perhumana epistula, qua me servum suum dignata est invisere et salutare. Video, quod hac nova honoris accessione nihil mutatum est de candidissimis moribus eius, quo nomine Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimum gratulor. De revocatione Reverendissimae Dominationis Vestrae egi diligenter apud herum meum et ipse apud principes. Sperat dominus meus, quod tandem brevi revocabitur. Quae utinam felix et incolumis ad nos redeat.
Interea commend[o] me et meam perpetuam servitutem Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cui supplico, ut {ut} aliquid de cantu figurato, quo capella (ut vocant) caesaris et divi regis Ferdinandi abundat, huc ad me transmitte[re] dignetur. Sunt in tali genere musicae multa impressa hisce temporibus, scilicet in cantionibus vulgaribus et mutetis. Si talia inveniri possunt, rogo, faciat me participem Reverendissima Dominatio Vestra.
Cui me iterum atque iterum, ut domino meo colendissimo, commendo.
Datae Cracoviae, 21 Ianuarii 1531.
Servitor Paulus Decentius Cornelius suapte manu