Letter #351
Ioannes DANTISCUS to [Scipione di SOMMA]Valladolid, 1527-06-14
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice et excellens Domine. Commendationem et salutem plurimam.
Accepi superioribus diebus
Inter alia, quae tam erudite, prudenter atque ex re serenissimarum ms. serenissimorum(!) ⌈serenissimarumserenissimarum ms. serenissimorum(!) ⌉ maiestatum principum meorum Magnificentia Vestra perscripserit, hoc unum, quod arcem Barensem spectat, erat potissimum. Cum autem adhuc in eo involucro versemur, quo nos plane explicare non possumus vel temporum aut hominum iniquitate obstante, id, quod commodius visum est, erat suscipiendum. Quocirca consentiente maiestate caesarea in magnificum dominum Ludovicum Nicolaum Mariam de Summa, fratrem Magnificentiae Vestrae, ut huic arci praeesset, exemplum commissionis desuper reginali maiestati transmisi operamque ea in re magnifici domini Sigismundi Loffredi, prout merito debui, commendavi, unde spero fore aliquando, ut istius tragoediae semel finem habere possimus, quem nemo, quam ego, ut hinc ex hoc ergastulo tandem valeam liberari, neque poscit neque efflagitat ardentius.
Perlegit mihi nuper magnificus dominus Sigismundus Loffredus, quantopere me sibi et negotia principum meorum Magnificentia Vestra per litteras suas commendavit; ob id quas possum Magnificentiae Vestrae habeo gratias et rogo, me eo, quo coepit, favore pergat prosequi et sibi de me vicissim persuadeat, ubi Magnificentiae Vestrae umquam gratum facere et usui esse possim, me id non gravate, sed ex animo facturum sedulo.
Scribit mihi Magnificentia Vestra in novissimis, quod cf.
Quapropter Dominationem Vestram summopere rogo, quomodo negotium hoc hidden by binding⌈[c]c hidden by binding⌉ apud vos habeat, cum primis me certiorem reddat perscribatque mihi, quid mihi in his ulterius sit agendum, ne per nos quicquam perisse videatur, quo rebus principum meorum bene inserviretur. De magnifico domino Sigismundo Loffredo nihil dubito, quin id, quod ad eius officium et propensionem hidden by binding⌈[ionem]ionem hidden by binding⌉ in res nostras spectat, sit facturus.
Alia pro hoc tempore non restant, quam quod me favori et benevolentiae Magnificentiae Vestrae plurimum commendo et rogo, excusationem meam, quod tam diu non scripserim, cum chiragra legale sit impedimentum, non gravate admittat et ad scribendi officium redeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
ex
Magnificentiae Vestrae deditissimus