Letter #3512
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-06-12
received Brussels, [1531]-07-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino
Reverendissime domine, domine gratiose. Praemissis servitiis meis.
De sanitate mea recuperata, qua carui per medium forte annum, in primis Dominationi Vestrae Reverendissimae significandum censui. Infectio non fuit multa in me, nihilominus propter naturam duriorem duabus vicibus inungere coactus fui; prima vice unctio nil operata est in me, sed secunda post Pasca in Aprili fortissime operata est, prostravit enim me, ut etiam in 4 septimanis vix 4 diebus loqui aut comedere, nisi tenuia brodia, non potui superinscribed in place of crossed-out licebat⌈licebatpotuipotui superinscribed in place of crossed-out licebat⌉ propter vehementem purgationem istorum malorum umorum vel vulneratam linguam. Sed dedit Deus his quoque finem, nam sum bene sanus, iam per 12 dies obambulo, non tamen adhuc vires in toto recuperavi. Heri maiestas reginalis quaesivit ex me: „quando”, inquit, „poteris ire in Prussiam, ut finias negotia illa per te incepta?”; respondi: „cum maiestas vestra iusserit, sum enim iam fortis”; dixit illius maiestas: „credo, quod non valde fortis”. Erit ergo profectio ista in meo arbitrio, quare infra 6 dies cogito hinc me expedire, moraborque illic 6 septimanis. Si quid Dominatio Vestra Reverendissima per me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ illic fieri volet, poterit illuc litteras ad me mittere, sum enim notus domino Ioanni Brede, factori dominorum Fuccarorum, et aliis plerisque mercatoribus.
Ille Albertus Trzebski, qui fuit praefectus in Tarnow, istis diebus se absolvit a domino non sine difficultate, nam dominus comes noluit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉ eum dimittere; sed cum retinere eum non potuit, 3 in illius unius locum subordinavit.
Ego libenter eum in servitio Dominationis Vestrae Reverendissimae viderem hidden by binding⌈[erem]erem hidden by binding⌉, quamvis ipse nec nec(?) ambiat nec recuset hidden by binding⌈[et]et hidden by binding⌉, cum sint plerique domini, qui eum eum cupiunt, uti hidden by binding⌈[uti]uti hidden by binding⌉ dominus Carnkowski, dominus palatinus Mari Marienburgensis hidden by binding⌈[burgensis]burgensis hidden by binding⌉, dominus Czema; reginae etiam eum commendant valde, sed ipse non vult. Non audeo tantum eum Dominationi Vestrae Reverendissimae commendare, quantum mihi placeat hidden by binding⌈[ceat]ceat hidden by binding⌉, ne affectui id ascribatur. Scio eum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ brevi iturum in Prussiam, nescio an diu domi hidden by binding⌈[mi]mi hidden by binding⌉ se continebit, non vidi hominem in 4 mensibus hidden by binding⌈[bus]bus hidden by binding⌉, adhuc est in Tarnow, veniet autem hac hebdo hidden by binding⌈[bdo]bdo hidden by binding⌉mada huc. Velim, ut aliquod responsum Dominatio Vestra Reverendissima hidden by binding⌈[Vestra Reverendissima]Vestra Reverendissima hidden by binding⌉ illi dandum in Prussiam mihi mitteretur. Alioqui nescio, quid cum eo faciam. Ne etiam Dominatio Vestra Reverendissima opinetur me illi aliquid temerarie hidden by binding⌈[rie]rie hidden by binding⌉ pollicitum esse, non ob hoc a domino comite se absolvit hidden by binding⌈[olvit]olvit hidden by binding⌉, sed quia officium illud et labor per 8 annos hidden by binding⌈[nos]nos hidden by binding⌉ gravis illi fuit, iamque a duobus annis absolutionem petiit.
Nova paucis perstringam. Orator Turcus hic est; dixit maiestati regiae salutationem, reliqua dicturus est, cum dominus Laski venerit, qui adhuc exspectatur. Nuntius Vallachi etiam hic est, sed non amice exceptus, nec eum maiestas regia audire voluit, cum sit nuntius inimici, iussusque est legationem dicere dominis consiliariis, sed noluit, saltem in scriptis dedit. Milites exspectant a Pasca hucusque, sperantque bellum futurum contra Vallachum, sed nihil concludetur, donec nuntius regius ab imperatore Turcarum redeat.
Post obitum archiepiscopi mutatio nondum facta est, nescio, quid exspectant. Certum tamen esse volunt, dominum Drzevicium futurum archiepiscopum, et dominum Carncowski aut dominum Laski Cuiaviensem, et dominum Chojenski Premisliensem, et filium domini Tarnowski praepositum Scarbimiriensem. Dominum Coteczki etiam vel mortuum hac hora, vel mori dicunt.
Accepi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae ex Bruxellis, in eisque chirographum ad Lazarum, ut 3 equos meos provideat straminibus et servum unum victu domestico, pro quo ago gratias Dominationi Vestrae Reverendissimae.; nil dubito, si illic esset avena et faenum, impartiretur et mihi, decrevi ergo, hac vice redeundo ex Prussia, illuc eos deducere.
Scribit etiam Dominatio Vestra Reverendissima, quod scripseram de adimenda provisione, unde nam hoc scirem; dominus Georgius Hegel mihi hidden by binding⌈[mihi]mihi hidden by binding⌉ dixerat, super hoc practicari. Illi autem, ut sentio, dixit dominus Severinus Bonar et tantum ego de hac re hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ scio. Commendo me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae feliciter hidden by binding⌈[liciter]liciter hidden by binding⌉ valeat et cito incolumis nobis restituatur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Postscript:
Scripsi in litteris dominum Coteczki esse mortuum, quod non modo solum, sed aliquoties dicebatur, verum cum Deus sit mirabilis in operibus suis, adhuc eum servavit in hodiernum diem, qui tertius est post datam litterarum. Nihilominus morbus iste Gallicus per 3 annos praesertim, taceo de reliquo tempore, quo morbus in abscondito fuit, valde hominem extenuavit et hoc tempore febris accessit relictusque est ab aliquot chirurgicis. Deus adiuvet eum.