Eram apud ⌊Valdesium⌋ nostrum, qui cum ⌊Granvella⌋ et ⌊Henricus Toletanus⌋ prandebant, cum forte de te superinscribed⌈tete superinscribed⌉ mentio incidit, in cuius articulo ecce quattuor formosissimi equi ab ⌊imperatore exercitus⌋ serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ ⌊caesari⌋ dono missi simulque Valdesio redditae sunt a te litterae. Quid quaeris? In ipso prandio et hora post nihil aliud, quam de te singularique probitate et industria tua praedicatum fuit tanto omnium consensu, ut
facile homines cognoscerent totam or istam⌈totamtotam or istam⌉ ⌊caesaris⌋ aulam summo Tui desiderio teneri. Laetor adventum istuc tuum incolumem fuisse et ⌊regibus⌋ tuis gratissimum. Utinam cetera ex
sententia succedant, quod spero ita casurum. Quod ad rem publicam attinet, scito ⌊caesarem⌋ cras aut perendie summo mane ad castra iturum. ⌊Vastus⌋ iam cum peditatu Hispano est circiter ⌊Viennam⌋ ad X lapidem, milites Italus written over i⌈iusus written over i⌉ omni written over e⌈eii written over e⌉s tam pedes, quam eques in ⌊Germania⌋ est. Equitibus levis armaturae praeest ⌊Ferdinandus Gonsagius⌋, item ⌊Pannoniis⌋. ⌊Campegius⌋ legatus abiit valetudine, cuius loco ⌊Medices cardinalis⌋, ⌊summi pontificis⌋ nepos ex fratre designatus est. Ex ⌊Italia⌋ nihil novi ab ⌊Hispanis⌋.
⌊Fonsecae⌋ occasum heri BCz 1595, p. 348
intelleximus. ⌊Antonius Leyva⌋ hic apud nos summo honore hidden by binding⌈[ore]ore hidden by binding⌉ habetur.
⌊Huius⌋ auctoritas in re bellica plurimum apud ⌊caesarem hidden by binding⌈[aesarem]aesarem hidden by binding⌉⌋ valet.
Venetus orator hunc litterarum fasciculum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ mihi ad te dedit.
Tu bene vale et me, ut facis, multum hidden by binding⌈[ultum]ultum hidden by binding⌉ ama.
Reverendissimae Dominationis Tuae servitor ⌊Camillus
Gilinus⌋
Postscript No. 1:
⌊Archiepiscopus Senensis⌋, cuius in medullis haeres, tibi plurimam salutem dicit.
Iterum vale.
Postscript No. 2:
Litterae meae ad serenissimam ⌊reginam⌋ nostram cura, ne intereant. ⌊Gallus Gallinaceus⌋ orator tuus, item ⌊Brithannus⌋, dii boni, ut rumpuntur rebus ⌊caesaris⌋ perbelle se habentibus. Decidere genae et aures, ut odoriferis ms. odorisecis(!)
⌈odoriferisodoriferis ms. odorisecis(!)
⌉ et sagacibus, reliqua nosti. Summam arationis(!) instead of orationis⌈arationis(!)arationis(!) instead of orationis⌉ ⌊Rinc written over i⌈icc written over i⌉onii⌋ apud ⌊Turcam⌋. Item ⌊eius⌋ responsum habemus, ut illos frigus occuparet, inde ludibrio omnibus habentur.
Vale et aliquando ad me scribe, quid de te, id est[1] statu vitae tuae deliberaveris.