Letter #3538
Camillo GHILINO to Ioannes DANTISCUSRegensburg, 1532-08-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, sererenissimi Poloniae [reg]is consiliario, domino mihi observandissimo
Reverendissime Domine, domine mihi observandissime.
Eram apud Valdesium nostrum, qui cum Granvella et Henricus Toletanus prandebant, cum forte de te mentio incidit, in cuius articulo ecce quattuor formosissimi equi ab imperatore exercitus serenissimi regis Poloniae caesari dono missi simulque Valdesio redditae sunt a te litterae. Quid quaeris? In ipso prandio et hora post nihil aliud, quam de te singularique probitate et industria tua praedicatum fuit tanto omnium consensu, ut facile homines cognoscerent totam caesaris aulam summo Tui desiderio teneri. Laetor adventum istuc tuum incolumem fuisse et regibus tuis gratissimum. Utinam cetera ex sententia succedant, quod spero ita casurum. Quod ad rem publicam attinet, scito caesarem cras aut perendie summo mane ad castra iturum. Vastus iam cum peditatu Hispano est circiter Viennam ad X lapidem, miles Italus omnis tam pedes, quam eques in Germania est. Equitibus levis armaturae praeest Ferdinandus Gonsagius, item Pannoniis. Campegius legatus abiit valetudine, cuius loco Medices cardinalis, summi pontificis nepos ex fratre designatus est. Ex Italia nihil novi ab Hispanis. Fonsecae occasum heri intelleximus. Antonius Leyva hic apud nos summo hon[ore] habetur. Huius auctoritas in re bellica plurimum apud c[aesarem] valet. Venetus orator hunc litterarum fasciculu[m] mihi ad te dedit.
Tu bene vale et me, ut facis, m[ultum] ama.
Ex Ratisbona, IIII Kalendas Septembris MDXX[XII].
Reverendissimae Dominationis Tuae servitor Camillus Gilinus
Postscript No. 1:
Archiepiscopus Senensis, cuius in medullis haeres, tibi plurimam salutem dicit.
Iterum vale.
Postscript No. 2:
Litterae meae ad serenissimam reginam nostram cura, ne intereant. Gallus Gallinaceus orator tuus, item Brithannus, dii boni, ut rumpuntur rebus caesaris perbelle se habentibus. Decidere genae et aures, ut odoriferis et sagacibus, reliqua nosti. Summam arationis(!) Rinconii apud Turcam. Item eius responsum habemus, ut illos frigus occuparet, inde ludibrio omnibus habentur.
Vale et aliquando ad me scribe, quid de te, id est statu vitae tuae deliberaveris.