Letter #3538
Camillo GHILINO to Ioannes DANTISCUSRegensburg, 1532-08-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, sererenissimi Poloniae reg paper damaged⌈[reg]reg paper damaged⌉is consiliario, domino mihi observandissimo
Reverendissime Domine, domine mihi observandissime.
Eram apud Valdesium nostrum, qui cum Granvella et Henricus Toletanus prandebant, cum forte de te superinscribed⌈tete superinscribed⌉ mentio incidit, in cuius articulo ecce quattuor formosissimi equi ab imperatore exercitus serenissimi regis Poloniae caesari dono missi simulque Valdesio redditae sunt a te litterae. Quid quaeris? In ipso prandio et hora post nihil aliud, quam de te singularique probitate et industria tua praedicatum fuit tanto omnium consensu, ut facile homines cognoscerent totam or istam⌈totamtotam or istam⌉ caesaris aulam summo Tui desiderio teneri. Laetor adventum istuc tuum incolumem fuisse et regibus tuis gratissimum. Utinam cetera ex sententia succedant, quod spero ita casurum. Quod ad rem publicam attinet, scito caesarem cras aut perendie summo mane ad castra iturum. Vastus iam cum peditatu Hispano est circiter Viennam ad X lapidem, milites Italus written over i⌈iusus written over i⌉ omni written over e⌈eii written over e⌉s tam pedes, quam eques in Germania est. Equitibus levis armaturae praeest Ferdinandus Gonsagius, item Pannoniis. Campegius legatus abiit valetudine, cuius loco Medices cardinalis, summi pontificis nepos ex fratre designatus est. Ex Italia nihil novi ab Hispanis. Fonsecae occasum heri BCz 1595, p. 348 intelleximus. Antonius Leyva hic apud nos summo honore hidden by binding⌈[ore]ore hidden by binding⌉ habetur. Huius auctoritas in re bellica plurimum apud caesarem hidden by binding⌈[aesarem]aesarem hidden by binding⌉ valet. Venetus orator hunc litterarum fasciculum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ mihi ad te dedit.
Tu bene vale et me, ut facis, multum hidden by binding⌈[ultum]ultum hidden by binding⌉ ama.
Ex Ratisbona, IIII Kalendas Septembris MDXXXII hidden by binding⌈[XII]XII hidden by binding⌉.
Reverendissimae Dominationis Tuae servitor Camillus Gilinus
Postscript No. 1:
Archiepiscopus Senensis, cuius in medullis haeres, tibi plurimam salutem dicit.
Iterum vale.
Postscript No. 2:
Litterae meae ad serenissimam reginam nostram cura, ne intereant. Gallus Gallinaceus orator tuus, item Brithannus, dii boni, ut rumpuntur rebus caesaris perbelle se habentibus. Decidere genae et aures, ut odoriferis ms. odorisecis(!) ⌈odoriferisodoriferis ms. odorisecis(!) ⌉ et sagacibus, reliqua nosti. Summam arationis(!) instead of orationis⌈arationis(!)arationis(!) instead of orationis⌉ Rinc written over i⌈icc written over i⌉onii apud Turcam. Item eius responsum habemus, ut illos frigus occuparet, inde ludibrio omnibus habentur.
Vale et aliquando ad me scribe, quid de te, id est[1] statu vitae tuae deliberaveris.
[1 ] id est written with conventional mark