Letter #3555
Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), [1533]-01-22
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo praesuli et domino, domino
Salutem Dico. Reverendissime Praesul, gratiosissime Domine.
Iam annus est, quo me frustratur exspectatio R adventus Reverendissimae Dominationis Vestrae. Percontatus sum a s(trenuo) domino
Ceterum, Reverendissime Domine, sacerdotes Gdanenses infinitis paene calamitatibus oppressi hoc tempore novi evangelionis, questi sunt apud me indictam eis esse novam insuper, contributionis videlicet, calamitatem, quo nihil gravius miseris, iam paene inedia confectis, accidere potest. Rogant, efflagitant, ut apud Reverendissimam Dominationem Vestram studeam impetrare litteras ad reverendissimum Wladislaviensem, ne sic sua reverendissima dominatio pergat quicquid reliqui est vestium nudis detrahere, fecerit itaque Reverendissima Dominatio Vestra rem sua humanitate dignissimam, si miserrimos sacerdotes hac molestia liberaverit. Nec video, quid reverendissimo Wladislaviensi commoditatis exspectari queat a tam tenui et oppresso clero, si extorquere perget sua reverendissima dominatio, citius lacrimis quam nummis miserorum ditabitur.
Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime valere cupio et written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tt written over ...⌉ me de adventu suae Reverendissimae Dominationis certiorem facere dignetur. Quod si
Reverendissimae Dominationis Vestrae mancipium