Letter #3555
Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), [1533]-01-22
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo praesuli et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo gratiosissimo
Salutem Dico. Reverendissime Praesul, gratiosissime Domine.
Iam annus est, quo me frustratur exspectatio adventus Reverendissimae Dominationis Vestrae. Percontatus sum a strenuo domino Ioanne de Werden, cum ex proximis comitiis Gdanum rediret, num quippiam certi de reditu Reverendissimae Dominationis Vestrae in patriam nobis afferret. Retulit Reverendissimam Dominationem Vestram cupere quidem patriam videre quantocius, modo per occasionem liceret. Quam utinam felici auspicio quamprimum dii largiantur.
Ceterum, Reverendissime Domine, sacerdotes Gdanenses infinitis paene calamitatibus oppressi hoc tempore novi evangelionis, questi sunt apud me indictam eis esse novam insuper, contributionis videlicet, calamitatem, quo nihil gravius miseris, iam paene inedia confectis, accidere potest. Rogant, efflagitant, ut apud Reverendissimam Dominationem Vestram studeam impetrare litteras ad reverendissimum Wladislaviensem, ne sic sua reverendissima dominatio pergat quicquid reliqui est vestium nudis detrahere, fecerit itaque Reverendissima Dominatio Vestra rem sua humanitate dignissimam, si miserrimos sacerdotes hac molestia liberaverit. Nec video, quid reverendissimo Wladislaviensi commoditatis exspectari queat a tam tenui et oppresso clero, si extorquere perget sua reverendissima dominatio, citius lacrimis quam nummis miserorum ditabitur.
Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime valere cupio et me de adventu suae Reverendissimae Dominationis certiorem facere dignetur. Quod si patriam videre Reverendissimae Dominationi Vestrae molestum fuerit, cum strenuo domino burgrabio ad Reverendissimam Dominationem Vestram libenter advolabo, tamen cum id opportunum fuerit Reverendissimae Dominationi Vestrae, citati et requisiti, prout moris est, iuris atque stili etc.
Gdani, 22 Ianuarii.
Reverendissimae Dominationis Vestrae mancipium Ioannes Tressler