Letter #3562
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1533-04-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino ac patri meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine colendissime.
Negare non possum, cum proximo Heilisbergum accersitus non venissem, promisisse me advolaturum alio, quorsum me Dominatio Vestra Reverendissima vocaret. Urget igitur me nunc, nisi vanus censeri velim, mea promissio, ut tam humaniter ac paterne ad primitias, quas Deus prosperet, invitatus, fidem meam liberem. Sed cum dies ille praestitutus nobis prorsus inopportune cadit, quibus una cum ceteris ad diem sancti Georgii apud ecclesiam nostram Warmiensem magna causa exsistendi necessitas imposita est, denuo ad perpetuam Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatem et animi candorem confugio, rogans et obsecrans, ut nunc secundo quoque condonet, non quod non veniam, sed quod ad diem praescriptum venire non sit integrum mihi. Condixi autem cum venerabili viro Nicolao Coppernitio nos posthac ultro vel non invitatos Reverendissimam Dominationem Vestram et quidem brevi invisuros, praesertim, si constare possit, quando eam domi offendere vel non importuni venire istuc possimus, ut intelligat Reverendissima Dominatio Vestra nobis non obsequendi voluntatem, sed facultatem nunc deesse. Prohibet me sacrorum ratio, quibus pro condicione temporis occupamur, longiorem esse.
Reliquum hoc unum est, ut Reverendissimam Dominationem Vestram, cui me cum obsequiis meis totum devoveo, felicem ac laetam esse cupiam.
Ex Frawenburg, die Parasceves anno 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor perpetuus Felix Reich